«Cum ergo ex gratia dicuntur esse bona merita, et incipere; aut intelligitur gratia
gratis dans, idest Deus, vel potius gratia gratis data». Ostenso quod gratia
non sit actus, hic ostendit quomodo per eam quis mereri dicitur; et dividitur in
partes duas: in prima ostendit propositum; in secunda ex dictis colligit dubitationis
solutionem, ibi: «Ex praemissis iam innotescere nobis aliquatenus potest,
qualiter gratia praeveniens meretur augeri». Circa primum tria facit: primo
ostendit quod principaliter causa meriti est gratia; secundo ostendit, quomodo
per eam quis mereri dicitur, inquantum videlicet per eius actum quis meretur,
ibi: «Cum ergo dicitur fides mereri iustificationem et vitam aeternam, ex ea
ratione dictum accipitur, quia per actum fidei meretur illa»; tertio concludit
propositum, ibi: «Ex muneribus itaque virtutum boni sumus».
«Alii vero dicunt virtutes esse bonos usus naturalium potentiarum». Hic determinat
quaestionem secundum aliam opinionem in contrariam partem; et circa
hoc tria facit: primo ponit eorum opinionem; secundo ponit probationes ipsorum,
ibi: «Quod autem virtutes sint motus mentis, testimoniis sanctorum
astruunt»; tertio ponit responsiones ad illas probationes secundum primam opinionem,
ibi: «Quibus aliis respondentes, praemissa verba Augustini ita intelligenda
fore inquiunt».
|
|