militarem.» Dicitur autem a Graeco kalon, quod fustibus  
clavisque ligneis ad tutelam dominorum armari soliti sunt.  
 Canalicolae  forenses homines pauperes dicti, quod circa 
canales fori consisterent.  
 Cana  dicunt Graeci, nos canistra et per deminutionem canistella.  
 Canicae  furfures de farre a cibo canum vocatae.  
 Cancri  dicebantur ab antiquis, qui nunc per deminutionem  
cancelli; ex quo genere sunt calces, qui per deminutionem 
appenantur calculi.  
 Canentas  capitis ornamenta. 
 Canta  pro cantata ponebant.  
 Caudicariae  naves ex tabulis grossioribus factae.  
 Candelabrum  dictum, quod in eo candelae figantur.  
 Cantherius  hoc distat ab equo, quo[d] maialis a verre, capo 
a gallo, berbix ab ariete. Est enim cantherius equus, cui 
testiculi amputantur.  
 Cavillum  cavillatio, id est inrisio.  
 Caudeae  cistellae ex iunco, a similitudinem equinie caudae  
factae.  
 Caulae  a cavo dictae. Antiquitus enim ante usum tectorum 
oves in antris claudebantur.  
 Cavum  a chao dictum et eius inanitate.  
 Caculatum  servitium. 
 Calones  calcei ex ligno facti.  
 Clacendix  genus conchae.  
 Calpar  genus vasis fictilis.
  |  
  |