Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De bono comuni

Pag 144


in quantum huiusmodi sit simpliciter incertius quoad naturam in se et
absolute consideratam, tamen est simpliciter certius quoad naturam nostram;
sicut vinum simpliciter est magis sanum quam tipsana quantum ad naturam
potus in se, licet tipsana sit magis sana simpliciter quantum ad naturam
alicuius infirmi. Et per istum modum potest verificari forte dictum Philosophi
in VI Topicorum ubi dicit quod genus et differentia «sunt simpliciter
priora et evidentiora quam species», licet genus sit magis comune respectu
speciei. Quot autem modis dicatur "simpliciter" distinximus in tractatu
De modis rerum . Hec autem ad presens ita dicta sint, quamvis forte aliquam
calumpniam pati possint.
12. Idem probatur ex parte causarum moventium, et primo ex parte
virtutis

Nunc idem videamus ex parte causarum que movent homines ad
amandum alios homines naturaliter, de quibus quatuor inducamus ad
presens que sunt: virtus, corporalis delectabilitas, temporalis utilitas et
similitudo.
Circa primum notandum est quod virtus existens in aliquo homine,
sive sit virtus intellectualis ut sapientia et prudentia, sive sit virtus
moralis ut mansuetudo liberalitas fortitudo iustitia misericordia et huiusmodi,
est causa movens naturaliter hominem ad amandum hominem sic
virtuosum ex natura rationis; quia scilicet in ratione est virtus intellectualis
sicut in subiecto, et ab ipsa est virtus moralis sicut a causa, sicut apparet
per Philosophum in libro Ethicorum . Unde Ovidius De Ponto :
Nomen amicitie barbara corda movet
scilicet naturaliter. Est autem amicitia proprie loquendo quando aliquis amat
aliquem propter virtutem quam habet, secundum Philosophum in VIII
Ethicorum . Et Tullius dicit in libro I De natura deorum «Nichil est
virtute amabilius, quam qui adeptus fuerit ubicumque gentium fuerit a
nobis diligetur». Sola enim fama hominem virtuosum, etiam numquam

Torna all'inizio