Guido Faba: Dictamina rhetorica

89


in ecclesia Dei magnum scandalum generatur. Ne igitur infirmorum
corda turbentur, et ne vituperetur ministerium nostrum,
tibi sub multa districtione precipimus, ut usque ad
talem diem a te penitus abicias quam detines mulierem, ne
pollutis manibus conficias corpus Christi, sed mundo corde
et corpore servire studeas creatori. Alioquin ex tunc te officio
beneficioque privamus, parati, crescente contumacia, penam
adiungere delinquenti.
CLXXVIIII.
Littera episcopi ad subditos pro cardinalibus procurandis.
Albertus Dei gratia episcopus Faventinus dilectis in
Christo fratribus abbati et priori et capitulo talis loci salutem
in domino. Harum serie vobis denuntiando mandamus,
ut die Iovis proximo veniente apud Planorium per idoneos
nuntios et ministros venire aliquatenus non tardetis, parati
die Veneris tunc sequenti talem cardinalem sedis apostolice
honorifice, sicut expedit, procurare.
CLXXX.
Remissio pro domo religiosa et hospitali.
Gerardus Dei gratia Bononiensis episcopus dilectis in
Christo fratribus, omnibus ecclesiarum prelatis et clericis et aliis
fidelibus per Bononie civitatem et diocesin constitutis presentes
litteras inspecturis salutem et illam quam mundus dare
non potest pacem. Cum tales fratres talis hospitalis vel domus
religionis in tali strata publica et loco positi ad opera

Torna all'inizio