Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 802


Sed ulterius ad rationem passionis requiritur quod qualitas introducta sit extranea,
et qualitas abiecta sit connaturalis: quod contingit ex hoc quod passio
importat quamdam victoriam agentis super patiens: omne autem quod vincitur,
quasi trahitur extra terminos proprios ad terminos alienos; et ideo alterationes
quae contingunt praeter naturam alterati, magis proprie dicuntur passiones,
sicut aegrotationes quam sanationes, sicut patet per Damascenum
et per Philosophum. Unde patet quod illorum
corporum tantum est proprie pati quae possunt extra naturam suam trahi; et
haec sunt corruptibilia.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod non omne moveri est pati, nisi communiter et
large loquendo, sicut etiam omne moveri quoddam corrumpi est, secundum
Augustinum, et secundum Philosophum, 8 Physic..
Ad secundum dicendum, quod in illuminatione non abiicitur aliqua qualitas,
sed tantum recipitur: et ideo non est passio.
Ad tertium dicendum, quod Deus qui est superior omni substantia creata, influit
rebus ad perfectionem naturae ipsarum; ideo secundum quod ab ipso recipiunt,
non dicuntur proprie pati; neque secundum quod corporalia a quibuscumque
spiritualibus recipiunt.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod ex dictis de facili potest patere qualiter
in anima possit esse passio. Quia cum anima sit quid incorporeum, sibi
proprie non accidit pati, nisi secundum quod corpori applicatur. Applicatur
autem corpori et secundum essentiam suam, secundum quod est forma corporea,
et secundum operationem suarum potentiarum, prout est motor eius.
Secundum autem quod applicatur corpori ut forma, sic non consideratur ut
quid subsistens, sed ut adveniens alteri: unde sic non patitur per se, sed per
accidens, sicut aliae formae moventur motis subiectis compositis. In viribus
autem animae quantum ad operationem applicantur corpori solum vires partis
sensitivae et nutritivae. Sed quia operatio virium nutritivae partis est in movere,
non in moveri; ideo secundum eas anima non patitur, sed magis agit.
Relinquitur ergo quod pati sit proprie animae secundum partem sensitivam, ut
dicitur in 7 Phys.. Sed quia huiusmodi vires non sunt subsistentes, sed
formae organorum corporalium; ideo non dicuntur pati per se, nec anima
secundum eas, sed per accidens, inquantum compositum patitur, ut dicitur in
1 de Anima. Sed quia potentiae apprehensivae sensitivae sunt tantum
in recipiendo speciem, quae quidem non recipitur in sensu per modum rei, sed
per modum intentionis; ideo in operatione harum virium est quidem aliquo
modo pati, quantum ad hoc quod sunt vires materiales, et quantum ad hoc quod
aliquid recipitur (et propter hoc dicitur in 2 de Anima text. 52, quod sentire est

Torna all'inizio