92 Datiuus et ablatiuus nascitur a singulari genitiuo interiecta
bu , ut "hominis, hominibus", "poematis, poematibus"; huiusmodi
tamen nomina etiam in is producta<m> faciunt antique, ut "emblematis"
(quasi "emblematum"); excipitur etiam "bobus" pro "bouibus".
93 Accusatiuus pluralis similis est proprio nominatiuo, sicut
et uocatiuus, "patres", "maria", nisi sint Greca in as terminantia,
ut "Archadas". 94 Inueniuntur tamen quedam Greca pro eis
diptongo in is solam productam accusatiuum facientia, que similiter
in is nominatiuum terminant, ut "he" et "has Sardis", "Alpis",
"Syrtis", "Trallis". 95 Ea quoque non solum in es sed etiam in is faciunt
accusatiuum, que similem habent nominatiuum et genitiuum,
ut "omnis, omnes" et "omnis", "fortis, fortes" et "fortis", "nauis,
naues" et "nauis". 96 Similiter semper pluralia, ut "Manes,
Manis, Manes", "tres, tris" et "tres", preter "uires" et in er desinentia,
que in i faciunt ablatiuum, ut "acer, acri, acres, acris", et in ns
uel rs , ut "fons, fontes, fontis", "pars, partes, partis"; "plus" quoque
|
|