Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 168


sanguinis copia defluebat, propter quod Troyani retrocedere de necessitate coguntur. Sed Hector tunc eleuatis oculis ad muros ciuitatis
direxit intuitum. Vidit Helenam necnon et eius uxorem et sorores
suas stantes in muris, utriusque partis prelia contemplantes.
Et iam Grecis Troyanos in tantum repulerant quod eos quasi inpulerant
iuxta Troye menia ciuitatis. Propter quod Hector multum
erubuit, et ideo in furorem pudoris accensus in regem Merionem
iurruit, sobrinum Achillis, quem percussit grauiter ense nudo in eius
casside, cumulatis ictibus feriendo quod in suis uiribus cassidis circulum
disrupit, in casside facta scissura, per quam Hectoris ensis
peruenit ad cutem, et eius capitis ossa confringens sibi letale uulnus
infixit, sic quod rex Merion mortuus expirauit.
Quem dum cernit Achilles, accepta quadam lancea ualde grossa,
in Hectorem irruit sic quod eius loricam offendit nec tamen ipsum a
sella remouit. Hector autem Achillem aggreditur ense nudo,
cassidem eius uiolenter impugnat, disrumpit cassidem, et ensis
dilabitur sic quod lacerat interioris lorice squamas affixas et tamen
eius ictus carnis intima non leserunt. Non enim Achilles ad tam
graues ictus se potuit tanta firmitate tenere quin tremebundus
nutaret in equo. Cui illico dixit Hector: "Achilles, Achilles, multum
inniteris iuxta me accedere sed tu proximum accessum queris
ad ignem, ut sine dubio ad tue mortis exitum accedas. " Achilles
igitur dum uellet ad uerba Hectoris mutua relacione respondere, ecce
superuenit Troilus in maxima multitudine pugnatorum. Qui factus
medius inter Hectorem et Achillem ipsos inuicem separauit, cupiens
tamen Achillem letaliter offendere et Grecos precipiti dare fuge, sic
quod tunc ex Grecis plus quam vgenti milites in ore gladii perierunt.
Cuius rei causa Greci retrocedere sunt coacti.
Ad hec autem in Grecorum succursum superuenit Menelaus in
comitiua iii milium militum armatorum, qui bello se ingerunt.
Propter quod Greci recuperare campum in uirium eorum audacia
presumpserunt. Sed ex parte Troyanorum superuenit rex
Odemon cum magna acie gentis sue, in regem Menelaum irruit,
ipsum ab equo deiecit, et in facie uulnerauit. Troilus ergo et rex

Torna all'inizio