Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 92


Im ponebant pro eum, a nominativo is.
Ianeus, ianitor.
Iusa iura.
Iubere ponebatur pro dicere, quod valet interdum pro decernere,
ut: populus iussit.
Iunium mensem dictum putant a Iunone. Idem ipsum dicebant
Iunonium et Iunonalem.
Iulium, quod eo mense dicitur Iulius natus.
Iurgatio, iuris actio.
Iusti dies dicebantur triginta, cum exercitus esset imperatus
et vexillum in arce positum.
Iuges auspicium est, cum iunctum iumentum stercus fecit.
Iubar stella, quam Graeci phosphoron appellant vel esperon,
hoc est lucifer, quod splendor eius diffunditur in modum
iubae leonis.
Iugula stella Orion, quod amplior sit ceteris, quasi nux
iuglandis.
Iugum sub quo victi transiebant, hoc modo fiebat. Fixis
duabus hastis super eas ligabatur tertia; sub his victos discinctos
transire cogebant.
Iugere milvi dicuntur, cum vocem emittunt.
Iuges eiusdem iugi pares. Unde et coniuges et seiuges.
Iubilare est rustica voce inclamare.
Iuventutis sacra pro iuvenibus sunt instituta.
Iurare flamini Diali fas non erat.
Iuvenalia fingebantur Dianae simulacra, quia ea aetas fortis
Est ad tolerandam viam. Diana enim viarum putabatur
dea.
Iugarius vicus dictus Romae, quia ibi fuerat ara Iunonis
Iugae, quam putabant matrimonia iungere.
Ilia dicta ab ina, quae pars chartae est tenuissima.
Ilicet, sine dubio.

Torna all'inizio