ADHUC enim longa sibi restat via, sicut Sybille testatur
prophetia. Nam ordinatis et in statum pristinum collocatis
Apulia scilicet atque Calabria videbit eum Bizas coronatum
in sua patria. Deinceps erit egressio eius usque ad urbem
Solimorum et salutato sepulchro ceterisque dominicis sanctuariis
coronabitur ad laudem et gloriam viventis in secula
seculorum. Stupens igitur Babylon desiderans lingere pulverem
pedum eius veniet in Syon. Tunc implebitur, quod scriptum
est: Et erit sepulchrum eius gloriosum. O cesar, quid
miraris super hoc? Quid faciat de te, sine te deliberat ipse,
qui fecit te. Tu autem dic: Multa fecisti, domine deus meus,
mirabilia tua, et cogitationibus tuis non est, qui similis sit
tibi. Vivit dominus, et: dominus illuminatio mea. Ita
fient ista, ut presagit Sybillę Calliopea. O vos symmistes
herilis auriculę, ne putetis verba Sybillę vocem cracitantis
corniculę. De profundis enim est cogitandum, ubi auditis,
quod mare sit transmeandum. Si forte in aliquo dubitatis,
|
1
5
10
15
|