adimplere nitimur. Erigitur itaque diversi operis machina, effodiuntur marmora insignia,
sculpuntur ac puliuntur arte mirifica, sublevantur et construuntur magno cum labore
et artificum astutia. Crescunt ergo parietes, creseit edifitium; laudatur et extollitur, summe
Deus, tuum ineffabile benefitium. Iam iamque tua, Criste, favente elementia ad hoc
perlatum est opus summo eum studio ac vigilantia, ut primus et maximus tanti operis
artifex hoc proponat et asserat se nichil amplius facturum, nisi sanctissimum gloriosi
patris nostri Geminiani corpus de loco, in quo tunc aderat, transferretur ad alia. Oritur
denique multis maxima mestitia; diversa quorundam in commune profertur sententia
Alii quidem clamant hoc non esse temere faciendum, alii vero affirmant non in posterum
esse differendum. Tandem illius vincit sententia, quem ad hoc proposuerat divina
providentia.
3. Anno igitur dominice incarnationis iam millesimo centesimo sexto, gubernante
domno Dodone Dei gratia venerabili episcopo Mutinensium ecclesiam, datur huius translationis
certissimus kalendarum Maiarum terminus, omnium cordibus gratissimuse. Mittitur
itaque circumquaque, et per totam parochiam fit apparatus maximus, fit inextimabile
gaudium. Mittitur autem non solum ad comprovintiales civitates, sed etiam ad adiacentes.
Congeritur namque maximum episcoporum concilium, clericorum, abbatum et monachorum;
fitque congregatio militum, fit et conventus populorum utriusque sexus, qualis nec nostris
temporibus antea visus est, nec alicuius memorie prius habetur insertum. Nullus enim
locus, nulla platea, nulla domus, nulla porticus, nullum atrium saltim vel modicum a conventu
populorum poterat inveniri vacuum. Adest etiam ad hoc spectaculum princeps
Mathildis cum suo exercitu, omnes unanimiter prestolantes tanti patris translationem et
revelationem eum gaudio. Sed quia, ut diximus, infinita populorum undique turba confluxerat,
visum est difficile et omnino impossibile, tanto operi manum imponere. Queritur
ergo spaciosus camporum locus, ubi turba conveniat, quatenus tantorum presulum monitis
et doctrinis refecta, inde unusquisque cum gaudio et letitia redeat. Pergunt itaque pontifices,
pergit et populus ad divine propinationis pocula suscipiendum devotissimus. Disseminatur
denique inter astantes episcoporum predicatio, fitque ad laudem et honorem tanti
patris nostri Geminiani peccatorum remissio, fit et criminum absolutio; sic quidem inde
redeunt maximo cum tripudio. Iam vero quia diei hora exereverat et tantarum turbarum
affluentia eos circumsepserat, differtur in posterum prefati patris nostri translatio,
que quidem gloriosissime facta est pridie kalendarum Maiarum, amministrante Domino.
De altaris quoque prelibati sanctissimi corporis consecratione inter episcopos siquidem
et Mutinensium cives non modica fit altercatio, quia presules eius reliquias revelare
cupiunt, cives autem et omnis populus hoc ex toto renuunt. Queritur ergo principis
Mathildis sententia, que quidem, sicut decuit et ut predestinatum fuerat, ipso quoque,
ut credimus, iam disponente, sedem prenotavit expectandam apostolicam, denuntians hoc
in anno venturam esse in Italiam. Hoc itaque suscepto consilio et populorum quievit
seditio, presulum quoque et civium sedata est altercatio.
4. Interea divina operante misericordia sancte Romane sedis presul iamiam gradatim
et obstinate properat ad Italiam. Cuius quidem adventus dum inter nos vere innotuit
ò, ò, quantę letitię quantique gaudii motum nostris cordibus imposuit. Pręparatur
denique apparatus copiosus, expectatur pastor gloriosus. Adest itaque cum episcoporum
cardinaliumque, abbatum, monachorum ceterorumque clericorum seu laicorum venerabilis
sancte Romane sedis Pascalis episcopus magno exercitu; adest et princeps Mathildis summa
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
|