"fossum". 15 Omnia enim que in di preteritum faciunt, in sum supinum
finiunt, ut "prandi, pransum", "momordi, morsum"; excipitur
"dedi, datum" et ex eo composita. 16 In dior quoque deponentia
in sum finiunt, "ordior, orsum", "ingredior, ingressum". 17 In
gio similiter, abiecta o et producta i , ut "fugio, fugi" et ex hoc
composita; supina fiunt o in tum , "fugio, fugitum". 18 In pio , "capio"
mutat a correptam in e productam et abiecta o producit i in
preterito, "cepi"; ab eo compositum mutat in presenti a in i correptam,
preteritum uero integrum manet, ut "incipio, incepi". 19
Supinum tam eius quam omnium in pi, psi uel mi preteritum terminantium
per ptum profertur, ut "cepi, captum", "concepi, conceptum",
"compsi, comptum", "emi, emptum"; "rapui" etiam
"raptum" et ex eo compositum "correptum". 20 Cu uero ante pio
habentia, o in ui mutant, penultima producta, ut "cupio, cupiui"
uel "cupii, cupitum", quod quarte antique fuit". 21 Supradicte terminationis
unum inuenio cum suis compositis in u-i diuisas, "rapio,
rapui", "surripio, surripui" (et "surpui" per sincopam), et supinum
in ptum , "raptum". 22 "Sapio" uero "sapiui" uel "sapui";
|
|