Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 213


per nobilitatem eo quod ab antiquo abundaverunt divitii,
sciunt magis fortunas ferre, et circa divitias sciunt
magis erudite se habere. Rursus quia pollent principatu
et potentia, et oportet eos diversis curis intendere, retrahuntur
a venereis, et inducuntur, ut sint temperati. Sic
ergo sentiendum est de moribus. quia senes, iuvenes, et illi
qui sunt in statu, potentes, nobiles et divites, tales mores
habent, quales diximus: non quod omnes universaliter
tales sint, et quod necesse sit eos tales esse: sed ut plurimum
divitum, nobilium, et aliorum sunt tales mores,
quales superius dicebamus. Rursus licet non sit necessarium,
eos tales mores habere: tamen multum inclinantur,
et magnam pronitatem habent, ut sequantur praedictos
mores. Iuvenes ergo et senes non indignentur, si aliquos
malos mores de ipsis narravimus: quia nullam eis
per huiusmodi mores necessitatem imponimus, quin possint
omnes malos mores vitare, et sequi ordinem rationis.
Si etiam nec nobiles, vel divites indignari debent, si
ipsorum narravimus aliquos malos mores: quia non oportet
omnes esse tales, sed sufficit reperiri illud in pluribus:
pronitatem enim quandam, et non necessitatem, per huiusmodi
mores in eis ponere intendebamus. Narratis ergo
moribus laudabilibus, et vituperabilibus secundum
diversas aetates, et secundum diversos status: decet omnes
homines sequi mores lauabiles, et fugere vituperabiles:
Sed tanto magis hoc decet reges, et principes, quanto
in altiori gradu existunt. Ipsi enim (ut seperius dicebatur)
debent esse exemplar, et regula aliorum, et forma
vivendi. quicquid ergo laudabilitatis est in moribus singulorum,
totum debet in ipsis peramplius et perfectius reperiri.
Primi libri de regimine principis finis, in quo traditum
fuit, quomodo princeps seipsum regere
debeat.

Torna all'inizio