magister scolarum dicitur. In octavo hostiariorum, qui custodes vocantur. In nono vero virorum et mulierum Deo 
devotarum, qui cottidie offerunt panem et vinum, Novum et Vetus Testamentum significantes; hii enim ne populus 
vacuus videatur, cottidie panem et vinum Deo offerunt. In decimo saecularium virorum. His omnibus completis, 
constitutis et ordinatis, devote suum ordinem servabant et invicem omnes sese obediebant, de quibus dicit apostolus: 
 Obedite praepositis vestris in Domino, et illis subiacete,  et item:  Per caritatem servite invicem.  In quorum specie Dominus 
discipulos suos ammonet, dicens:  In hoc cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si  etc. Itaque  dilectio  , sicut dicit 
apostolus,  erat illis sine simulatione, odientes malum, adhaerentes bono, caritatem fraternitatis invicem diligentes, honorem 
invicem praevenientes, sollicitudine non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes, spe gaudentes, in tribulatione patientes, 
orationi instantes, necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes, habentes autem donationes secundum 
gratiam quae data est illis differentes, secundum gratiam prophetiae, secundum rationem fidei, sive ministerium in ministrando, 
sive qui docet in doctrina, qui excedatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui praeest in sollicitudine, 
qui miseretur in ilaritate.   
8. Cuius laborem videns beatus postea Simplicianus quia Dominus ecclesiam suam permultum pullulare crescere 
et habundare faciebat in manibus eius, tres viros cantu peritos adiunxit necnon 28 sacerdotes, qui cum aliis 72 coniuncti 
faciunt 100, quapropter Deciesdeni vocantur. Inde est quod decumani vocantur, seu quia cum 24 cardinalibus huius 
urbis officia implentes, postmodum ab omnibus decimas cunctorum suscipiebant, vel quia totius metropolitanae regimen 
in cunctis officiis sedule degebant ecclesiae, quamobrem decus maiorum vocati sunt. His omnibus compositis et ordinatis 
secundum dignitatem quam a beato Ambrosio acceperat, polite induti ferulas superius et inferius ornatas corio  
ad ostendendum, cuius offitii vel dignitatis essent, in manibus cotidie deportabant, quatenus unusquisque subditos suos in 
virga et in baculo corrigeret et emendaret. De qua per prophetam dicitur:  Virga tua et baculus tuus ipsa me, Domine, 
consolata sunt.  Ideo primicerius presbyterorum ammonet subditos sibi creditos per virgam Dei dicentes ad Moysen:  Non 
habebis Deos alienos coram me.  In secundo archipresbyter suos docebat dicens:  Non faciatis vobis sculptile neque omnem 
similitudinem quae est in coelo et quae est in terra.  In tertio archidiaconus suos docebat:  Non assumetis nomen Domini 
Dei vestri in vanum.  Et eadem praecepta, quia maiora sunt, maioribus commendata videntur; cetera autem prout unicuique 
ordini convenit, disposuit et ordinavit, scilicet ut quot fuerunt plagae circa Pharaonem in Egipto ad mortem, 
tot essent remedia salutis in vita, in veteri et in novo testamento. Unde factum est, ut si quis in aliquo oberrans peccaret, 
per unum decem emendaret. Quibus completis religiosissimeque ordinatis, antiphonas, responsoria, psalmos et 
cetera quae divino cultui erant apta, cum viris tantum supradictis musica arte mirifice imbuti componere, docere et 
psallere satagunt; quatenus secundum illud Daviticum psallerent dicens:  Canticum novum cantabo tibi, in psalterio decem 
cordarum psallam tibi.  Itaque ecclesia Dei germinare et pullulare inchoavit, et quasi lilium inter spinas, sic per omnes 
gentes odoris suavitatem dedit. Nam quam lucidissime et quam discrete cuncta per dispensationem Dei constituit et 
ordinavit, non est mei arbitrii edisserere, sed Dei, qui cuncta nutrit et disponit, tribuere et eius dono assignare. 
9. Eodem tempore contigit, ut quidam sapiens, tamen Manicheorum errore seductus, nomine Augustinus, argumentis 
dialecticae armatus, et postea Dei fidelis et catholicus vivens episcopus, cum in ecclesia hyemali non orationis 
curiositate, neque secundum causam utilem videndi et audiendi Domini mysterii, sed reprehendendi gratia beatum Ambrosium 
de incarnatione Domini ad populum tractantem et praedicantem, oblitus sui et suorum omnium cogitationum, 
pallens et tremens omnibus qui aderant videntibus obriguit. Quinetiam finita admonitione, quam ad populum beatus 
Ambrosius ministrabat, privatim ad eum Augustinus pervenit. At beatus Ambrosius cognita eius scientia, patefactaque 
eius disciplina, quid in arte valeret, qualiterque in fide dissentiret catholica, et per Spiritum sanctum cognoscens, 
qualiterque fidelis et catholicus futurus esset, placidissime et multum caritative eum suscepit. Itaque laetabatur beatus 
Ambrosius super eum, sicut in euangelio de quodam patre legitur, qui cadens super collum filii sui quem perdiderat, 
et imponens anulum suum in digito eius, plorans deosculabatur eum, et improperans alium fratrem zelo nimiae insidiae 
ductum dixit:  Hic frater mortuus fuerat et revixit, perierat et inventus est.  Et item sicut in alio euangelio de pastore 
bono legitur, qui relictis nonaginta novem in deserto, quaerens invenit ovem quam perdiderat, et imposita in humero 
suo, gaudet, et veniens convocat amicos et vicinos suos, dicens:  Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam quam perdideram.  
Unde Dominus dicit:  Amen, amen dico vobis, quia maius gaudium in coelo super uno peccatore poenitentiam 
agente, quam super nonaginta novem iustis, qui non indigent poenitentia.  Et ut in alio loco legitur de muliere illa, quae 
laetata est super drachmam quam perdiderat; et convocat amicas et vicinas suas, dicens:  Congratulamini mihi, quia inveni 
drachmam quam perdideram.  Tandem nutu divino, non post multos dies, sicut multis videntibus et sibi consentientibus 
palam oberraverat, sic in fontibus qui beati Iohannis ascribuntur, Deo opitulante a beato Ambrosio, cunctis fidelibus
  |  
  |