terremur. In posterioribus nos aculeus terroris exagitat, ut cervix
nostra iugo divinae legis attrita in laboribus non lassescat. Convenienter
itaque Cluniacum agrum dixerim, in quo videlicet dominici boves infatigabiliter
arant, dum eos divini terroris aculeus stimulat. Et velut acu clunium
pars postrema transpungitur, cum ultimi terrore iudicii mens humana terretur.
In posterioribus pungitur, ut in anteriora contendat, quia transacta
cor nostrum vita terrificat, ut discussionem ultimi examinis expavescat.
Hoc Paulus aculeo pungebatur, ut in anteriora contenderet, cum dicebat:
Ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem: quae retro oblitus,
sequor ad bravium supernae vocationis; sequor si comprehendam . Datus,
enim illi fuerat stimulus carnis, ut non in labore succumberet, sed in agro
dominicae segetis indefessus araret.
Hic bos insignis atque mirabilis duo gerebat in capite cornua, quia duo
ventilabat per praedicationis officium testamenta. Qui cum ad Galathas
diceret: Unum Abrahae filium ex ancilla natum, alterum ex nobili legitimi
coniugii libertate progenitum , protinus addidit: Haec enim sunt duo testamenta .
Numquid enim tunc in vinculis non arabat, cum ad Philemonem
catena constrictus aiebat: Obsecro te pro filio meo, quem genui in vinculis,
Onesimo? Qui etiam tanquam bos egregius ad victimam ducebatur, cum
dicebat: Ego enim iam immolor, et tempus meae resolutionis instat .
Merito ergo venerabilis locus sortitus est hoc vocabulum, ubi nunc et
spiritalium boum trahitur aratrum, et caelestium segetum usque ad unum
granum, qui est Christus Iesus, accuminatur acervus. Qui de semetipso
dicit: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, nullum
fructum affert .
|
|