evanescit, et sic ex disconvenientia vestra, conveniens
Ecclesiae status confunditur, et fidei
qua vivitis, deperit rectitudo: per capitis quidem
defectum emergit, ut ubi natura sensus
imposuit, monstra reputemini quaedam, et
membra truncata, in cunctis sensibus defectiva,
quoniam videtur obtenebratus visus vester:
diminutus auditus, et ille oris sonus in fines
orbis terrae, olim sonorus, penitus obmutescens,
factus est derisorius echo. Nam Petri
et Pauli hodie non audiuntur tonitrua, concionatores
sunt canes muti, ad silentium compelluntur,
forte vobis paratae sunt manus
ad recipiendum, sed desunt munera, quia,
qui veniebant de Saba, aurum deferentes,
modo non veniunt, cum non inveniant
Dominum in praesepi, ducatum eis coelesti
sydere denegante. Pedes etiam non habetis
ad ambulandum, et dummodo potentis
vos munus coarctet, ultra quinque pedes
vestra vestigia non moventur, proh pudor! minima
reptilium animalium in prudentia vos
praecedunt, nam aves sine ductrice non
volant, apes absque rege non vivunt. Vos
autem sine rectoris gubernaculo fluctuatis,
matrem Ecclesiam fortuitis casibus relinquentes,
nec attenditis quod illi errantes
Israelitae quadraginta diebus absque duce
vagantes, ad summam dementiam devenerunt,
|
|