Messias non dubitatur, illud magis dicas: Quomodo, si non est Deus
et homo, et Deum illum psalmista vocat dicens: "Sedes tua, Deus,
in seculum seculi", et tamen is qui Deus est a Deo suo unctus
esse narratur? Denique, ut ipsum qui unctus est secundum humanitatem
Deum verum esse non dubites, audisti quid de eo dictum
sit eidem regine: "Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam et
obliviscere populum tuum et domum patris tui; et concupiscet rex
decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus".
"Descendet sicut pluvia in vellus" et cetera; "Orietur in
diebus eius iustitia" et cetera; "Et dominabitur a mari usque ad
mare" et cetera; "Et adorabunt eum omnes reges", et cetera;
"Quia liberabit pauperem a potente" et cetera; "Et vivet et dabitur
ei de auro Arabie" et cetera; "Erit firmamentum in terra in
summis montium" et cetera; "Sit nomen eius benedictum in
secula, ante solem permanet nomen eius; et benedicentur in eo
omnes tribus terre" et cetera.
Cum ille Salomon, qui regnavit in Ierusalem secundum carnem,
obscurum exitum habuisse legatur, vide quis et quantus sit iste
qui descensurus erat sicut pluvia in vellus et quem adoraturi sunt
omnes reges et cuius nomen benedictum asseveratur in secula, presertim
cum et ante solem permanere dicatur nomen eius; profecto
ille est qui dicit in Evangelio: "Ante quam Abraam fieret, ego sum".
"Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis" et cetera;
"Tecum principium in die virtutis tue" et cetera; "Iuravit
|
1
5
10
15
20
|