cum Dei timore, ipsa appreciarent, quam et cum ipsis perrexit
Audoaldus, prepositus ipsius monasterii, cum quo illuc abierunt et
ad nos reversi sunt. narraverunt nobis ut rem illam, quas ego
dare volebam, fuisset appreciata auri solidos mille quingentos absque
condomas duas cum filie sue, que inde sunt pertinentes, idest
Rodipertus cum uxore sua, et tres filie sue; et Domoaldus cum
uxore et una filia sua, quam et de ipsis rebus eorum dixerunt similiter
monasterii ut per doctos homines fuisset appreciatum, idest
auri solidos || mille x. Dum taliter nobis nunciatum est, et eundem abbatem inde cognitum fecimus, placuit ei et eius congrega-
cioni hanc fieri commutacionem. tamen pro remelioranda causa
ecclesie, sicut lex affirmat, relaxo ibidem rem ipsam, quod su-perfluum
est balientem, et insuper adiungo ibi predictos servos et
ancillas, que supra legitur. Sic ego nominatus Sykenolfus princeps, per hanc chartulam, trado tibi nominato Iacobi abbati integras
ipsas res in supradicto loco, que habet fines: da capu fine via
publica antiqua; de alio latu fine flumen Calore; de alia parte fine
flumen Cotcia, et coniungentes se ambo ipsa flumina insimul de
clauso isto sicut fines positi sunt, scepto ad meam potestatem
Barunculum servum meum, cum uxore et due filie eius, et cum
integro cespite, atque pertinencia eorum; de illo alio infra predictos
fines integram sorcionem meam, eundem qui ad parentibus
meis legibus a parcionariis eorum evenire debuit, totum in integrum,
quomodo supra legitur, tibi qui supra Iacobi abbati, una
cum ipsa remelioracione, et cum ipsis servis et ancillis, sicut suprascriptum
est, tradidi possidenda. Pro quibus recepi a te predictam
rem vestram in Tusciano, sicut chartula continet, quam
nobis exinde firmasti, ea racione, ut amodo et semper tu nominatus
Iacobus abbas et posteri tui supradictam meam vicariacionem, una cum ipsa remelioracionem, habere et possidere valeatis,
absque omni requisicione mea vel heredum meorum, de quibus
|
|