Solutio
Respondeo dicendum, quod sicut supra, dist. 23, quaest. 1, art. 2 et 3, dictum
est, virtus secundum communem usum loquendi dicitur habitus inclinans ad
actum; qui est bonus dupliciter, scilicet secundum convenientiam ad potentiam
agentem, et secundum obiectum; quod habet rationem boni, inquantum est
obiectum talis actus. Haec autem duo sunt in actu spei. Cum enim spes in appetitiva
parte sit, oportet quod obiectum eius sit bonum sub ratione boni; et sic
actus spei habet bonitatem ex ratione obiecti.
Similiter etiam spes supra expectationem addit certitudinem, ut patet per definitionem
in littera positam. Certitudo autem importat determinationem respectu
eius ad quod dicitur certitudo. Unde cum certitudo spei sit de bono expectato,
importat determinationem ad bonum. Et ex hoc aliquis actus est perfectae
potentiae conveniens, quod ad bonum ipsius determinationem habet; sicut
actus scientiae, qui determinat intellectum ad verum, quod est bonum intellectus;
non autem actus opinionis, quae est veri et falsi: propter quod scientia est
virtus, et non opinio, ut dicitur in 6 Ethic. Unde patet quod spes virtus
debet dici etiam secundum communem usum loquendi.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod spes, secundum quod est passio, non est virtus,
sed secundum quod est in appetitu intellectivae partis. Nec aliarum passionum
nomina ita convenienter ad virtutes transumi possunt sicut nomen spei:
quia spes dicitur in ordine ad bonum, et propter hoc importat motum appetitus
in bonum tendentis; et sic habet quamdam similitudinem cum intentione et electione
boni, quae requiruntur in omni virtute; timor autem dicitur in ordine ad
malum. Recedere autem a malo, quamvis ad virtutem pertineat, non tamen in
hoc consistit perfectio virtutis, sed in electione boni. Gaudium autem et tristitia
magis dicunt impressionem boni et mali in appetitum, quam motum appetitus in
ea; unde non habent similitudinem cum electione virtutis.
Ad secundum dicendum, quod illud arduum in quod ordinant virtutes acquisitae,
est finis proportionatus facultati naturae; et ideo natura per seipsam determinata
est ad sperandum illum finem; unde non indiget aliquo habitu superaddito,
per quem determinetur in illud. Sed hoc arduum quod est vita aeterna,
excedit facultatem naturae. Unde cum ex se natura non sit determinata ad sperandum
illud, oportet quod determinetur per aliquem habitum infusum; et haec
est spes, quae est virtus.
Ad tertium dicendum, quod spes multis modis dicitur. Quandoque enim nominat
passionem; et sic non est virtus. Quandoque nominat habitum inclinantem ad
actum voluntatis similem spei quae est in parte sensitiva, quae est passio; et sic
est virtus. Quandoque vero nominat ipsum actum; et sic est actus virtutis.
Quandoque autem nominat ipsam rem speratam; Tit. 2, 13: «Expectantes beatam
|
|