Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 547


altiori loco domus aut palacii non accedas, quia melius est quod
tranferaris altius quam inferius subducaris. Et dixit: plures studiosis
invidi sunt, quia quibus invident magis habere credunt.
Fili, exhortor te quod Deum timeas, quia rectum est et utile tibi,
nec de cogitando in eo vacillet cor tuum, quia loqui de Deo sic
alias loquelas excellit velut Deus ipse cunctas creaturas. Fili,
in divinis serviciis non erres, alicuius increpacione coactus. Fili,
orationem fac tibi iudicium, quia sic est oratio velut navis in
marij que si peribit, [et] omnes cum ea peribunt, et si evadat,
evadent omnes. Mundus quem singulis diebus obmittere cogitas
ac noctibus, nullius est precii, sed qualiter ab eo exiens necessaria
tecum deferas innitaris. Et dixit: quomodo potest quis
alterum sibi subigere, cum non possit suam animam subiugare?
Et dixit: bona voluntas est unum ex bonis quibus Deo servitur,
et laudabilium auditus est unum ex gratis moribus sensus,
et boni habitus esse est liberalitas quedam, et grata responsio
est una ex bonis sciendis consuetudinibus. Et dixit: si pro
aliqua legacione nuncium expediat mittere, sapientem transmittas,
in cuius defectu, tu ipse incedas. Et dixit: qui pro altero mentitur,
illi non credas, quia de te alteri similiter mencietur;
nam facilius est montes de loco transferre quam, non potenti
capere, capiendi tradere intellectum. Et dixit: non committas
anime tue quod erubescis hominibus pandere; de Deo enim magis
quam de hominibus verecundari teneris; nec sis perfidus, quia
perfidia sanguinem perturbat et mores, immo cupias magis audire
quam loqui. Et dixit: cavete vobis a malis hominibus, et

Torna all'inizio