Petrus Damiani: Vita beati Romualdi

Pag 52


radicibus vixit. Erat autem in eodem saxo quędam concavitas,
ubi colligebatur aqua hieme, ex qua vir sanctus tota vivebat
estate. Tandem cognito quod ibi servus Dei moraretur,
ceperunt ad eum multi confluere, ciborum alimenta deferre et
quęque sibi quasi necessaria ministrare. Quorum ille nullius
indigens, cuncta pastoribus pecorum et aliis indigentibus exhibebat.
Exhortante autem loci episcopo, basilicam ibi fieri et consecrari
permisit. In qua ipse aliquanto post tempore defunctus est
et a quibusdam se quêrentibus inventus est acclinis ante
altare, quasi causa orationis in cubitis et genibus iacens: ubi
nonnulla per eum Dominus miraculorum signa operari dignatus est.
Sic denique, sic bona terra uberes fructus reddidit, quę verbi
semen ex ore Romualdi multiplicatura suscepit.
XXV. Apud prefatam quoque civitatem convertit
beatissimus vir Tammum quendam Teotonicum, qui
sicut dicitur in tantum regi familiaris et carus extiterat, ut utriusque
vestes utrumque contegerent et amborum manus una parobsis
communi sepe convivio sotiaret. Crescentius namque
senator Romanus, indignationem regis incurrens, in montem
qui dicitur sancti Angeli, confugium petiit, et quia munitio
inexpugnabilis est, obsidente rege ad defendendum se fidutialiter
preparavit. Cui Tammus ex precepto regis iusiurandum

1



5




10




15




20

Torna all'inizio