: Miracula sancti Iuuenalis martyris < Beneventi operata > (BHL 4613m)

Pag 231


Lectio VI
1. Presbiter quidam de Sancto Laurentio nobis uicino
< erat >, cui Petrus erat nomine, habens nepotem puerum ual-
de infirmum, quam nimis diligebat, 2. Cui, cum omnibus hu-
manae sollertiae cura fuisset adhibita, et magis ac magis coti-
die deterior fiebat, spe salutis amissa, de sepulcro iam tan-
tummodo cogitabant.
Lectio VII
1. Cum autem prefatus presbiter post matutinam sinaxim
membra quieti, ut somnum parumper caperet, posuisset, eo
quod pro infirmo uigilauerat multum, nondum adhuc plene
dormienti mox affuit sanctus Iuuenalis eumque tali pacto affa-
tus est: «O Petre, Dei sacerdos, quare ita tristis es?». 3. Qui
respondens ait: «Potero ne tristis non esse dum uideo meum
ualde dilectum nepotem mori, et ego, qui uetulus sum, in hac
uita diu uiuens consisto?».
Lectio VIII
1. Qui dixit ei: «Vade festinato ad Sanctae Sophiae mona-
sterium tecum portans cereum, et offerre pro eo Domino, faci-
to sacrificium, et statim de hac infirmitate sanus erit, ipso
adiuuante uelociter. 2. Quem cum requisisset quis esset, qui
ei talia iubebat et celerem sanitatem infirmo puero promitte-
bat, respondit: 3. «Iuuenalis namque martyr nomine uocor,

Torna all'inizio