Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 521

Tomus I


firmam de felicis nostri vicinitate
fiduciam, et plenam de nostrorum
grata dispositione processuum causam jucunditatis
assumat; ad notitiam vestram praesentium
tenore perducimus, quod negociis superiorum
parcium Lombardiae, in quibus nos hactenus
necessaria et utilis causa detinuit, salubriter
ordinatis ad votum, jam Cremonam
advenimus, ubi jam Ezelinum de Romania dilectum
filium nostrum, cum nepte sua Heinrico
regi Sardiniae, dilecto filio nostro, matrimoniali
commercio copulanda; nec non Ambasiatores
civitatum a Papia inferius, quos celeriter
ad nostram provinciam venire mandavimus,
pro regionis hujusmodi negociis disponendis
utiliter, de die in diem continue expectantes,
ad partes Thusciae, continuatis dietis,
constanter intendimus dirigere gressus
nostros. Volentes igitur, ut status ipsarum
partium, quas, velut charum et nobile
membrum Imperii, quadam affectione praecipua
serenitas nostra videre desiderat, in felici
adventu nostro, quem vobis in proximo
pollicemur, tam viriliter quam provide reformetur;
ut incauta nostrorum corda rebellium,
de quibus finalis et desiderata victoria
nostrae potentiae gladio reservatur, sicut in absentia
nostra gloriati sunt hactenus, sic ex vicinitate
nostrae potentiae terreantur: fidelitatem
vestram, quam semper invenimus ad beneplacida
nostra paratam hortamur attentius
et mandamus, quatenus ad requisitionem Friderici

Torna all'inizio