Nona decima qvaestio
[1] – Amor – dixit amicus –, numquid potes habere concordare
in amare, praeter differentiare?
Solutio: Considerauit amor in quaestione, quam sibi fecit amicus,
et recoluit tertiam figuram et processum eius, elegitque cameram
de B C, in qua recordatus est conditiones, quas illa camera
repraesentat et ad quas significata litterarum transmittunt
eos, qui solutiones quaestionum inquirunt. Idcirco elegit amor
quattuor conditiones, quas camera de B C significat et soluit per
eas propositam quaestionem.
Primo quidem hanc tertiam conditionem de `differentia concordantia'
sumpsit: Sine differentia concordantis et concordabilis,
esse non posset in amoris medio concordare.
– Amice – dixit amor –, concordare sine concordante et concordabili
esse non potest, neque concordans et concordabile sine
differentia, quia sic essent id, quod non sunt, ita quod concordans
esset concordabile et e contrario, itaque sequeretur contradictio
aut confusio concordantis et concordabilis; similiter et bonificantis
et bonificabilis et magnificantis et magnificabilis et cetera.
Et quoniam hoc est impossibile, oportet praedictam differentiam
esse, ut non sit ipsa contradictio seu confusio praedicta
et ut sit concordare et concordans et concordabile, per quam
scilicet differentiam habet esse differentiare, quod est necessarium
in amare, ut de amante et amabili sit ipsum amare et ut sit
concordare de amico et amato; sine quo ego, amor, non possem
habere amare, sed essem otiosus et in priuatione amati et amici.
– Et adhuc – dixit amor –, sine amati et amici differentia, sapientia
amborum non posset amatum et amicum cognoscere, neque
ipsi se inuicem amare nec concordare in amare.
[2] Amante et amato, distinctis existentibus et inconfusis in
amare, amant se ad inuicem in una indistincta et inconfusa essentia
et natura bonitatis, magnitudinis et amoris.
– Amice – dixit amor –, si amans et amicus non essent distincti
in amare, ita quod in ipso amare non esset alius amans ab amico,
non posset alius eorum alium amare; itaque periret amare et
unitas amantis et amati et esset confusio nostrum omnium in
substantia, in qua sumus. Sed, quoniam amans est alius ab amato
et e contrario, restauramus omnes in hoc, quod amans et amatus
in una bonitate se diligunt ad inuicem atque in una magnitudine,
in una essentia, in una natura et in una substantia, in qua existunt
ambo et permanent amare, bonificare et cetera.
– Quare haec operatio, amice – dixit amor –, quae in octaua
conditione `bonitatis magnitudinis' significatur, non posset esse,
nisi ego haberem differentiare, in quo essent amatus et amicus
cum concordare et amare. Idcirco hoc amare super cetera amare
est exaltatum, quia in ipso se diligunt ad inuicem amans et amatus
in una eademmet essentia et natura et in uno eodemmet
amore, bonitate, concordantia et cetera, existente quolibet eorum
tota illa eadem essentia et natura et eadem bonitate, magnitudine
et cetera.
[3] Nisi plus esset concordantiae, quam contrarietatis, magnitudo
bonitatis non sufficeret amori amici, diligentis suum amabilem dilectum,
sed sufficeret magnitudo malitiae inimico, amabile dilectum
odienti.
– In hac nona conditione `bonitatis magnitudinis' – ait amor –,
significatum est me non posse habere concordare in amare sine
differentiare. Nam, ex hoc quod oportet plus esse concordantiae
quam contrarietatis, oportet esse concordare in differentiare et e
contrario, ut concordantia subiectum habeat, in quo possit
amando magis sursum esse quam contrarietas odiendo, magnitudine
bonitatis sufficiente ad amandum de concordare et differentiare
absque contrariari.
[4] Magnitudo differentiae et concordantiae est amicum et amatum
esse distinctos et concordes, ipsis permanentibus una differentia
et una concordantia in amare.
– Amice – dixit amor –, secundum hanc primam conditionem
`magnitudinis et differentiae', tuae quaestionis conclusio denodatur.
Nam, magnitudo differentiae est amare non posse esse praeter
illam et magnitudo concordantiae est amare esse non posse
praeter concordantiam. Hoc eodem modo est de magnitudine
amoris, uidelicet differentiam et concordantiam esse non posse
in magnitudine bonitatis et cetera, praeter amorem; atque magnitudo
earum omnium similiter est eas esse amatum et amicum
distinctos et concordantes amantes et amatos, ipsis permanentibus
una differentia, una concordantia et uno amore in uno
amare, concordare et differentiare. Et quoniam magnitudo differentiae
est amatum et amicum esse distinctos et eos esse unam
differentiam; et magnitudo concordantiae est eos esse concordantes
et unam concordantiam; et sic de magnitudine bonitatis
et cetera; idcirco amice – dixit amor –, non desidero nec desiderare
uolo in amare meo esse concordare praeter differentiare,
quod etiam esse non potest, nisi magnitudo deueniret paruitas
concordandi et amandi.
– Quid est quod dicis, amor? – ait amicus. Numquid habere
possum ego amare in meo concordare praeter differentiare, cum
possim memet ipsum amare et esse a memet ipso amatus et nihilominus
non sum alius sed ipsemet, qui sum, concordans egomet
memet ipsum in amando memet ipsum?
Cui respondit amor dicens:
– Amice, in te est differentia inter amatiuum et amabile et concordatiuum
et concordabile et inter tuam bonitatem, magnitudinem
et cetera, quia aliqua istarum non est alia earum, quocirca
potes te ipsum amare et a te ipso esse amatus, quare in tuo amare
non habes concordare praeter differentiare. Sed si in te nullam
haberes differentiam, utique numquam temet posses amare nec
haberes in quo nec cum quo te posses concordare. Et quoniam
de tuo amare et concordare non constat tantum quantum tumet,
deficit magnitudo bonitatis et cetera ipsis, scilicet tuo amare et
concordare.
Vicesima qvaestio
[1] – Amice – dixit amor –, si tuus amatus plus tibi largiretur,
quam tibi largitus sit, aut auferret, quod tibi dedit, cresceretne
uel minueretur tuus amor?
Solutio: Amoris medium intrauerunt principiare et contemplari,
ut occiderent contrariari amandi.
– Amor – ait amicus –, secundum hanc quartae figurae cameram,
scilicet D E F, tuae uolo respondere quaestioni. Et quamuis
haec camera uiginti conditiones et plus etiam significet, tamen
euitando prolixitatem, propono per quattuor conditionum eius
tantum soluere propositam quaestionem et secundum modum et
doctrinam, quam dabo per istas, patebit uia soluendi ipsam quaestionem
per residuas sedecim conditiones.
– Amor – inquit amicus –, prout significat prima conditio `contrarietatis
et principii', inconueniens est uerum amatorem multiplicare
minuereue suum amare pro aliquo quod faciat ei suus
amatus. Nam, ex quo principium principiauit amico principiare
de bonitate, magnitudine, duratione, amore et cetera; et ex quo
amicus suum contemplatur amatum secundum decimam regulam
de contemplatione, non conuenit contrariari habere posse in
amare; sed magnitudinem principiandi et contemplandi in amare
indutum bonitate, magnitudine, duratione et cetera, adeo magnam
esse oportet quod ipsum amare nec possit crescere nec
minui. Quoniam, si minui uel crescere posset, principiare quidem
et contemplari amoris medium non intrassent ad occidendum
contrariari amandi.
[2] Durare faciebat aeternitas in amico labores et languores, quos
prae amore sustinebat amicus. Potestas autem faciebat amicum
superare ad amandum amatum. Amati uero sapientia hoc sciebat.
/*
– Heu amor – dixit amicus –, numquid bene scis, secundum
hanc primam conditionem `aeternitatis et potestatis', quod amicus
gaudere deberet sustinendo labores, languores et mortem
amore sui amati, ex quo amati sapientia scit quicquid amicus
suus sustinet eius amore? Quoniam amico maius bonum et maius
placitum est, quod sciat suum amatum scire quicquid ipse sustinet
eius amore, quam sint mali sibi ipsi labores, quos ipse sustinet
in se uexari, tormentari et occidi propter amatum suum. Nam,
sustinendo haec amore, substat amicus patiens oboedientiae sui
amati et inde suffulcitur potestate ad amandum ac aeternitas durare
facit illam passionem, oboedientiam et amorem, itaque recipit
amicus influentiam et similitudines ab amato suo.
– Quare, si amatus suus aufert ab amico quicquam, quod sibi
dedit, non debet amando retrocedere; nam, ex hoc, quod eius
amatus quodam modo aufert aliquid ab eo, alio quidem modo
largitur ei, uidelicet patientiam, spem, oboedientiam et induit
eum similitudinibus suis. Consimili modo etiam amor habet hoc
esse – ait amicus –, si amatus aliquid bonorum huius mundi largiatur
amico; non enim si multiplicet ei munera suus amatus debet
eum magis amare amicus, quoniam, quanto plus potest, debet
eum amare, ita quod non possit ulterius. Quoniam, si propter
hoc plus amaret eum, quanto igitur plus bonorum largiretur ei,
tanto multiplicaret primam intentionem his, quae recipiet ab
amato, et secundam intentionem ipsi amato, non diligens suum
amatum intentione prima sed secunda, itaque fieret contrarius
secundae regulae. Et uidetur etiam, si amatus auferret ab eo,
quod sibi dedit, quod amicus haberet rationem odiendi suum
amatum.
– Quare, amor, non mihi uidetur te ad praesens fecisse quaestionem
decentem nec amodo mihi nec alicui amatori ueraci ueraciter
et iuste suum amatum diligenti facias illam, sed potius coram
illis falsis amatoribus praeponas eam, qui te faciunt existere
spretam, ignoratam et inhonoratam in mundo et qui plus diligunt
amatum meum propter ea, quae largitur eis aut propter hoc, ut ea
non auferat, quae dedit eis, quam propter bonitatem, magnitudinem,
aeternitatem et cetera, quae sunt in ipso amato meo.
[3] Amor autem excusauit se amico et ista dixit illi:
– De duratione et de sapientia principiauit amatus amare amici,
quoniam amatus scibilis est et amabilis in aeternum.
– Amice – dixit amor –, secundum hanc octauam conditionem
`aeternitatis et sapientiae' de amato tuo desidero tibi loqui. Amatus
tuus in aeternum scibilis est et amabilis. Ideo principiauit
amare amici de duratione, sapientia ac etiam de amore, ut amicus
in perpetuum amet et sciat amatum. In hoc siquidem amare
posuit amatus bonitatem, magnitudinem, potestatem et cetera, ut
amicus ipsum amatum diligat cum bonitate, magnitudine, potestate
et cetera, ita quod simpliciter diligat amatum propter ipsius
amati bonitatem, magnitudinem et cetera, secundum secundae et
decimae regulae significationem.
– Verumtamen quasi omnes homines tuum amatum diligentes,
diligunt eum intentione contraria seu peruersa, ita quod alii diligunt
ipsum, ut eis gloriam largiatur; alii uero diligunt eum, ut
non inferat eis poenas; alii etiam ut eis mundanas tribuat prosperitates
et alii, ut non inducat eos in huius mundi labores.
– Omnes ergo isti tales, amice, sunt ipsi falsi amatores, quos tu
dicis multiplicare amare uel minuere, secundum quod amatus
tuus largitur eis autem aufert prosperitates; et quasi neminem
inuenio, qui tuum amatum amare uelit intentione uera neque
ipsa ratione uera, propter quam amabilis est tuus amatus. Itaque
derelictus est amatus tuus sine iustis et ueracibus amatoribus, inter
falsos amatores spretus et oditus. Et ego quidem modicus sum
– ait amor –, quoniam non inuenio ueraces amatores, in quibus
extendi possim et magnificari. Quare hanc, amice, tibi feci quaestionem:
Cogitabam enim te esse de illis falsis amatoribus, qui
false tuum amatum diligunt et cum fraude.
[4] Cum amicus plus diligit amatum suum, quam se ipsum, tunc
utitur punctis transcendentibus durando, possificando, sciendo,
diligendo, contrariando, principiando, mediando et cetera.
– Amice – dixit amor –, amare debes tuum amatum plus quam
te ipsum, secundum hanc secundam conditionem `aeternitatis et
contrarietatis'. Vnde si plus amatum tuum diligis quam te ipsum,
uteris quidem punctis transcendentibus, secundum sextae regulae
significationem. Eis enim habes uti per omnia principia tua;
et ex hoc exaltabitur amare tuum in tantum, quod nec ulterius
transgredi ne retrocedere ualebit, quia durare faciet illud perseuerare
in magnitudine bonitatis, durationis, potestatis et cetera.
– Et ideo, cum intellectus tuus super se ipsum ascendit in hoc,
quod intelligit multo magis bonum, magnum, potentem, durantem
et cetera quam se ipsum, affirmans in hoc, quod intelligit de
amato suo, quidquid secundum bonitatem, magnitudinem et cetera,
sui amati sequitur, et negans quicquid secundum se ipsum
contra suum amatum intelligit, tunc isto modo durare tui amare
ascendit in durare tui amati, per quem durat amare tuum, habens
plus amare tui amati quam se ipsum, magisque possificat amare
tuum in possificare tui amati quam in se ipso, nec contrariari tui
amare seu tui intelligere tibi resistere potest; ex quo eleuas concordare
tuum cum tui amati concordare.
– In isto enim incipit amare tuum amatum tuum attingere super
contrariari et concordare ipsius amare tui; ipsum autem
amare est amoris medium, quod ascendere te facit ad tuum amatum,
cum ratione ipsius amati diligis eum supra te ipsum. Itaque
habes, amice, punctis transcendentibus uti super tua principia,
cum plus amatum tuum diligis, quam te ipsum. Quare tunc quaecumque
propter amatum tuum sustines, ea sentis tibi ualde delectabilia
et dulcissima atque iocunda. Sed tu, amice, si plus diligis
te ipsum quam tuum amatum, non potes utique punctis
transcendentibus uti, quia cares fortitudine et uirtute, quibus altius
tuis principiis ascendere possis.
– Immo dico tibi, amice, et bene consideres hoc tibi uerbum;
quoniam, quam cito quis plus se ipsum uel aliud diligit quam
tuum amatum, tam cito descendendo cadit inferius suis principiis,
quia descendit ad malitiam et peccata, quibus omnia principia
sua uestit; et sic oportet illum transcendentibus punctis carere ad
principiis suis utendum neque tui amati bonitate, magnitudine et
cetera frui potest. Et quoniam quasi omnes homines huius mundi
in hac declinatione, immo potius in hoc maximo defectu consistunt,
dico tibi, amice, me in tristitia et angustifero dolore iacere
nunc et semper per omnia meae uitae tempora.
Acriter flebat amor similiter et amicus clamantes et dicentes:
– Ha, amate mi, ha amate mi! Heu quando ueraces habebis
amatores, qui ualorem tuum per orbem praedicent uniuersum?
|
1990
1995
2000
2005
2010
2015
2020
2025
2030
2035
2040
2045
2050
2055
2060
2065
2070
2075
2080
2085
2090
2095
2100
2105
2110
2115
2120
2125
2130
2135
2140
2145
2150
2155
2160
2165
2170
2175
2180
2185
2190
2195
2200
2205
2210
2215
2220
2225
|