Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 2


imperatoris et secundi Conradi regis scriptum perlege. In quo
supradicta omnia et alia multa compendiose ac veraciter,
prout melius ab aliis discere potui ac meis propriis oculis vidi,
scripta reperies.
Iamque a primo inicio benignitatis ac pietatis, quam sanctissimus
dominus imperator Fredericus circa Laudenses primum
exibuit, incipiens causam et occasionem, quare predictus
imperator in amorem Laudensium ac odium Mediolanensium
primum exarserit, oblivioni tradere non putavi.
Accidit namque, quod non post multum tempus, quo
sanctissimus Fredericus in regno fuit electus, ipse rex maximum
colloquium cum suis principibus apud Constanciam
se habere ac tenere disposuit. Evenerat etenim eo tempore,
quod quidam duo Laudenses cives, Albernardus Alamanus
videlicet et Homobonus Magister nomine, rogatu Constanciensis
episcopi Erimanni nomine apud Constanciam civitatem
in Alamaniam inierant. Et in veritate dico: non propterea
quod ipsi iam dictum colloquium ibi tunc fieri debere scirent
nec quod ipsi in toto illo anno se predictum regem visuros

1



5




10




15



Torna all'inizio