Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1992


prestet. Eius incolunt margines Meotidi populi, a quibus et
ipsa nomen sortita est; preterea et Aliserni, Serei, Citigni atque
Persidiani aliique quamplures.
METIA grandis est Germanie palus.
MINTURNA palus est proxima oppido Minturnis in Campania,
a quo denominata est, insignis quidem C. Marii fuga. Nam
fugitivus ex ea ceno per litus ab insequentibus Sillanis militibus
in aridam tractus est.
MURAIS stagnum est Anuri Britonum regis victoria clarum.
Aiunt enim Scotos, Pictos atque Hibernienses, ab eodem in
hoc stagno obsessos, in deditionem coactos.
MAREOTIS palus est apud quam uve nascuntur albe famose,
a loco Mareotides appellate.
 
NUTHUL stagnum est Inferioris Mauritanie haud longe ab
Occeano, quod alii lacum dicunt, in quo alabete pisces, coracini,
siluri atque crocodilli inveniuntur, qui cum nusquam preter
in Nylo reperiantur et eo quod observatum sit squalentibus
Mauritanie nivibus hoc stagnum et inde Nylum excrescere,
creditum est stagnum istud Nyli caput existere.
 
PADUSA Cisalpine Gallie palus est, a Pado flumine, ut satis
sonat, denominata, esto sint qui illam dicant fluvium, ut supra
dictum est. Quod ego nomen puto unicuique paludi a Pado
facte dicendum, que multiplices sunt, ut pretactum est.
PALISCORUM stagnum est in Sycilia, sulphurei odoris infectum.
Apud hoc aiunt veteres ex Iove et Etna genitos natos
fuisse Paliscos, et ab eis denominatum volunt. Nam apud hoc
detestabili ritu suo illos persancte coluere priores deos
existimantes.
PERGASEUM stagnum est Minoris Asye haud longe ab amne
Caystro, ex quo dicunt Phyritem fluvium exundare.
PETRENSIUM aiunt esse stagnum mire virtutis. Nam cum hominibus
salubre sit, serpentibus dicunt esse letiferum.
PONTINA palus apud Volscos est, haud longe a Terracina
penes Appi Forum, memorabilis ob impedimentum a se Neroni
Cesari datum. Fuerat huic animus subterraneum atque

Torna all'inizio