Lanfrancus Ticinensis: Epistulae

Pag 142


Et longe ab urbe positum et multis huius seculi negotiis inuolutum
me uestrae litterae inuenerunt, ob quam causam petitionibus
uestris ex omni parte effectum prebere non licuit. Nec si licuisset,
commonitorium quod in festiuitate sancti Martini habere uoluistis
fieri potuisset: septima enim post praedicti sancti solennitatem
die uester ad me nuntius uenit.
Porro de illo presbitero de quo mandastis, quia in claustro
monachorum sine benedictione nutritus fuit, aliquid me uobis
mandasse recordari non possum. Canones tamen decretaque
sanctorum patrum eos qui uestem religionis aliquot diebus in
conspectu hominum deferunt ad seculum quocunque modo
postea redire non sinunt. Qui si uobis obtemperare noluerit,
euangelica auctoritate utimini quae ait, ʻCompelle intrare.ʼ

46


Lanfrancus antistes dilectissimis fratribus Rainaldo Pictauorum

Torna all'inizio