Salimbene de Adam: Cronica

Pag 389


temporibus? Quoniam in primo seculo preceptum est: Crescite
et multiplicamini et replete terram
. Et cum impleta est, et
nunc precipitur ut qui habent uxores sint tamquam non habentes.
Et sunt eunuchi, qui se ipsos castraverunt propter regnum celorum
»,
Mat. XIX. «Qui potest capere capiat. Ac si dixisset aliis verbis:
Qui non potest capere et se ipsum castrare noluerit, regnum celorum
non possidebit. Et nos itaque oportet circumcidi, non in
carne, sed in spiritu, et preputium nostrum, id est vitium omne,
a nobis abscidi, ut simus sancti et immaculati in medio nationis
prave et perverse, inter quos luce
amus sicut luminaria in mundum,
verbum vite continentes
». Apostoli autem, non Christi,
sed Ghirardini Segalelli, male servant castitatem. Nam, ut michi
dixerunt, quando vadunt per mundum, ad meretrices declinant
et in domibus in quibus hospitantur, si a lascivis mulieribus sollicitantur
ad peccatum sive ad peccandum, consentiunt eis, et
parva est pugna, quia, sicut Ecclesiasticus dicit, XXIII, homini
fornicario omnis panis dulcis
. Item Eccli. XIX: Et si ab imbecillitate
virium vetetur peccare, si invenerit tempus malefaciendi,
malefaciet
. Ideo dicit Osee IIII: Quoniam ipsi cum meretricibus
conversabantur et cum effeminatis sacrificabant. Et populus non
intelligens vapulabit. Si fornicaris tu, Israel, non delinquat saltem
Iuda
. Item qui huiusmodi sunt cito per aliqua signa mutuo se
cognoscunt. Ideo addit Ecclesiasticus XIX: Ex visu cognoscitur
vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus. Amictus corporis et
risus dentium et ingressus hominis enuntiant de illo
. De muliere
vero sic ait, XXVI: Fornicatio mulieris in extollentia oculorum et
in palpebris illius agnoscetur
. Ideo Ecclesiasticus XLII docet:
In medio muliérum noli commorari. De vestimentis enim procedit
tynea et a muliére iniquitas viri
.
Sed isti stulti qui se dicunt Apostolos tota die discurrunt per
civitates mulieres videndo. Quod est contra Scripturam que dicit,
Eccli. IX: Noli circumspicere in vicis civitatis nec oberraveris in
platéis illius. Averte faciem tuam a muliére compta et non circumspicias
mulierem alienam
. Gregorius: «Non licet aspicere quod non
licet concupiscere». Nam concupiscentia spadonis devirginavit
iuvenculam
, Eccli. XX. Cogitat enim virgo sive iuvencula, quando

Torna all'inizio