Battista Guarino: De ordine docendi ac studendi

Pag 38


ante vocalem, vulgo id esse depravatum et scriptum:
quae habent vocalem ante -us. Aiunt siquidem tenuis et
similia, quae vocalem ante vocalem habent, comparari,
quasi id non dictum sit in secunda tantum declinatione, in
qua nullum nomen reperies comparabile quod vocalem ante
vocalem habeat, nisi in -us terminatum, quocirca utrumque
in idem revertitur, et ante vocalem et ante -us. Sed suam ipsi
declarant ignorantiam dum id tollunt quod minime intelligunt;
hoc tamen minus malum est cum nihil erroris apportet;
id vero nullo modo ferendum quod in patronymicorum
abusione additum est et litterarum mutatione, ut Tytides ;
nam cum in depravatis codicibus ita scriptum hoc nomen
compererint, credo, ut suum errorem foverent et inscitiam
sub parentis mei auctoritate contegerent, in eius regulis id
ascripserunt; at si quid litterarum graecarum delibassent
Tydides , non Tytides legi deberi cognovissent. Has igitur
regulas non semel tantum percurrere sat est, sed bis terque
atque amplius, si oportebit, repetant, ut eas tamquam
manuum digitos prompte calleant; nec omnino erit absurdum,
etiam cum ad maiora studia transierint ad easdem
interdum revocari, donec mentibus sic inhaereant, ut nulla
temporis intercapedine, nulla negotiorum varietate aut
magnitudine elabi queant.
7. Sed cum earum notitiam iam assecuti erunt, coniungenda
erit syllabarum versuumque cognitio, cuius tanta est utilitas,
ut aperte dicere ausim neminem posse iure doctum appellari
cui haec ignota fuerit. Quare priscorum diligentiam
mecum non admirari et laudare pariter non possum, qui licet
ad magna anhelarent, nolebant tamen haec minima se fugere;
unde et Augustinus, maxima ecclesiae nostrae columna,
librum de musica, ubi etiam pedum rationes exsequitur, conscripsit.
Sed omissa illorum auctoritate, sola huius rei utilitas,
immo et necessitas, facile declarat quanto studio ea sit percipienda:
neque enim recte pronuntiare absque ea scientia quisquam
valet, immo, quod maius est, non recto intelligere.

Torna all'inizio