Dantes Alagherii: De vulgari eloquentia

Pag 37


III
1. Nunc autem quo modo ea coartare debemus que tanto sunt
digna vulgari, sollicite vestigare conemur.
2. Volentes igitur modum tradere quo ligari hec digna existant,
primo dicimus esse ad memoriam reducendum, quod vulgariter
poetantes sua poemata multimode protulerunt, quidam per
cantiones, quidam per ballatas, quidam per sonitus, quidam per
alios inlegitimos et inregulares modos, ut inferius ostendetur.
3. Horum autem modorum cantionum modum excellentissimum
esse pensamus; quare si excellentissima excellentissimis digna
sunt, ut superius est probatum, illa que excellentissimo sunt
digna vulgari, modo excellentissimo digna sunt, et per
consequens in cantionibus pertractanda.
4. Quod autem modus cantionum sit talis ut dictum est, pluribus
potest rationibus indagari. Prima quidem quia, cum quicquid
versificamur sit cantio, sole cantiones hoc vocabulum sibi
sortite sunt; quod nunquam sine vetusta provisione processit.
5. Adhuc: quicquid per se ipsum efficit illud ad quod factum est,
nobilius esse videtur quam quod extrinseco indiget: sed
cantiones per se totum quod debent efficiunt, quod ballate non
faciunt: indigent enim plausoribus, ad quos edite sunt; ergo
cantiones nobiliores ballatis esse sequitur extimandas, et per
consequens nobilissimum aliorum esse modum illarum, cum
nemo dubitet quin ballate sonitus nobilitate excellant.
6. Preterea: illa videntur nobiliora esse que conditori suo magis
honoris afferunt: sed cantiones magis deferunt suis
conditoribus quam ballate; igitur nobiliores sunt, et per
consequens modus earum nobilissimus
aliorum.

Torna all'inizio