regi parere pertinaciter contemnebat. Ad rusticorum,
inquam, domandam proterviam, et per
haec restituenda laesis quampluribus jura sua,
Manfredus victoriosus accingitur. Sed, antequam
civitatis moenibus ejus se vicinaret exercitus, tanquam
populorum difformibus erecta particulis maceria
ruinosa dispergitur, et, dum volare super
vicinos nititur aquila, plumis nudata solo deprimitur;
universis habitatoribus, quibus tutelae
veniam in personis et rebus clementia regalis indulsit,
subito vacuata deseritur; et quae dudum
plena populo stare nescierat, in combustionem
et cibum ignis illico tradita sola sedet. Ea sic
itaque redacta in nihilum, rex Manfredus in Apuliam
exercitu dissoluto revertitur, ut membra
bellicis fatigata laboribus quietis gratae dulcedine,
placidisque solatiis restauraret.
Cap. II
Manfredus, majora semper appetens, ad Italiae principatum
animum convertit; atque, postulantibus
gebellinis earum regionum, in Lombardiam Ubertum
marchionem Palavicinum, in Thusciam Jordanum
de Anglano, Percivallum de Oria in Marchiam
mittit. Hos omnes suos vicarios illis regionibus
praeficit, singulis magna equitum manu assignata:
qui, summum nacti imperium, gloriam atque
regis opes magnopere adaugent.
Interea regis Manfredi animum, imperialis
sanguinis fastigiis conjunctum, et a primis naturae
vestibulis assuefactum desiderare magnalia, de
remotis partibus honoris et gloriae cupido sollicitat,
aut semper plus appetens noxius appetitus,
quo humana quies atteritur, et bonum libertatis
pulcherrimae sugillatur, inducit eum ut plura cupiat,
quo plus habet. Nam, cum posset ejus affectionibus
tam nobilis regni blandiri possessio, et
copiosa tantarum rerum opulentia delectare, ad
curas negotiorum Italiae, ubi quondam dignitatis
paternae praefulsit auctoritas, mentis suae
dirigit intellectum. Qui utinam terras ecclesiae
non vexasset. Extendit enim potentiae suae robur
ad Ligures, fimbrias dilatat ad Thuscos, et
vicinitate suarum virium miserabiles concutit
Marchianos. Per universas namque provincias
de antiqua et erronea consuetudine a temporibus
Frederici votis hominum divisis in partes, remanserat
in Liguria Ubertus marchio Palavicinus,
vir utique prudens et nobilis, quamquam gebellinus
et partis ecclesiae persecutor. Qui, propter
fidem imperialem, et sua servitia Caesari quondam
impensa, de Frederici munificentia beneficia
multa receperat, et Augusti, quoad vixit, ac
posterorum suorum honorem, promta cordis affectione
zelabat. Remanserat etiam in Thuscia pars
gebellinorum, et civitas senensis praecipue, quae,
|
|