venire iubebat. Qui erat succinctus, quasi viator qui de via longinqua
venisset, et habebat sutellares pulverulentos et ad cingulum
piscidem litterarum. Et acceptis litteris precipiebat legatus
ut nuntium seorsum ad comedendum et quiescendum ducerent et
darent ei optime manducare. Hoc autem ideo faciebat legatus, ut
videretur nuntio compati ex labore et ne discumbentes inquirerent
a nuntio de rumoribus quos cespitando referret vel referre
nesciret. Quid plura? Legebantur littere audientibus nobis, in
quibus continebatur de auxilio cito venturo. Divulgabant milites
per civitatem hec eadem, et sic omnis populus letabatur et sine
tedio expectabat. Dicebant autem michi duo fratres Minores de
Mediolano, qui cum legato manebant, scilicet frater Iacobus et
frater Gregorius, quod in camera legati, precedenti sero, littere ille
facte fuissent; sed legatus ad cautelam ex quadam sagacitate
frequenter talia faciebat ad populum confortandum. Hinc David
ad Ioab misit dicendo, II Reg. XI: Conforta bellatores tuos adversum
urbem, ut destruas eam, et exhortare eos. Revera sic fecit
Gregorius de Monte Longo Lombardie legatus. Tamdiu enim confortavit
bellatores suos adversum urbem Victoriam quam fecerat
Fridericus, quod eam cepit et taliter destruxit, ut non repperiretur
nec calculus quidem ex ea. Ideo videtur civitati Victorie convenire
quod Ysaias prophetando predixerat, XXX: Subito, dum non
speratur, veniet contritio eius, et comminuetur, sicut conteritur lagena
figuli contritione pervalida; et non invenietur de fragmentis eius
testa in qua portetur igniculus de incendio aut hauriatur parum
aque de fovea.
De fidelitate Gregorii de Monte Longo.
Item de domino Gregorio sciendum est quod imperator pluries
temptavit animum suum precibus multis, volens eum attrahere
ad partem suam, ut secum faceret amicicias, promittendo ei quod
maiorem de curia sua faceret eum, ita quod esset secundus ab eo.
Ideo Friderico imperatori condam congruere et adaptari possunt
verba illa que in primo Machabeorum X de Alexandro leguntur
|
|