Petrus Damiani: Vita beati Romualdi

Pag 61


proprio indigeat stilo, idcirco tamen illum cum aliis Romualdi
discipulis summotenus hic memorare curamus, ut ex eorum
laude quam magnus vir gloriosus magister eorum fuerit
demonstremus, quatinus dum celsitudo clientium auribus fidelium
insonat, quam excelsus doctor eorum fuerit ex scola
quam tenuit innotescat.
XXVIII. Interea, Romualdo in Pereo habitante,
Busclavus rex preces imperatori direxit ut sibi spirituales
viros mitteret qui regni sui gentem ad fidem vocarent. Mox
Romualdum imperator aggreditur et concedi sibi de suis monachis
qui illuc destinari utiliter valeant deprecatur. Ille vero nulli
suorum hoc precipere velut ex prelationis auctoritate voluit, sed
in eorum voto ponens, sive manendi sive abeundi omnibus optionem
dedit. Ignorabat enim ex tam metuendo negotio voluntatem
Dei et ideo non illud suo sed fratrum potius arbitrio committebat.
Interrogante igitur eos rege et humiliter obsecrante, tandem
duo solummodo inventi sunt ex omnibus, qui se ultro ad eundum
promptos offerunt. Quorum unus Iohannes, Benedictus

1



5




10




15


Torna all'inizio