Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 956


Ad secundum dicendum, quod labor non solum impedit contemplationis actus
dum exercetur, sed etiam postquam transiit, dum remanent ex labore membra
fessa, et mens distracta. Unde convenientius fuit ut unus dies integer divinis
deputaretur quam in singulis diebus aliquae horae.
Ad tertium dicendum, quod quandoque actus unius virtutis intermittendus est
propter actum excellentioris virtutis; sicut opera aliarum virtutum aliquando
propter opus iustitiae intermittuntur, ut dicit Tullius in 1 De offic.
Virtutes autem omnes contemplativae sunt digniores virtutibus activis, quarum
materia esse possunt servilia opera. Unde non est inconveniens quod opus servile
intermittatur ad tempus, ut contemplationi vacetur.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod praeceptum de sabbato observando,
quantum ad aliquid morale est, et quantum ad aliquid caeremoniale, et
quantum ad aliquid potest etiam dici iudiciale. Secundum enim illud eius quod
naturalis ratio dictat, praeceptum morale est, ut scilicet aliquo tempore homo
contemplationi vacet. Sed taxatio temporis in qua vacandum sit, non est de dictamine
naturalis legis, et ideo est morale praeceptum. Sed secundum quod
habet pro causa significationem, sic est caeremoniale. Secundum autem quod
habet pro causa conditionem illius populi, cui subveniendum erat per hoc praeceptum,
iudiciale est.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod connumeratur aliis praeceptis decalogi quantum
ad id quod habet de ratione moralis praecepti.
Ad secundum dicendum, quod opera servilia mystice intelliguntur peccata; sed
ad litteram opera servilia dicuntur ad quorum exercitium servos deputatos
habemus, in quibus debent artes mechanicae dirigere, quae contra liberales
dividuntur.
Ad tertium dicendum, quod causae illae non sunt morales nisi considerata conditione
illius populi cui lex dabatur. Unde ex hoc magis potest concludi quod sit
iudiciale praeceptum quam morale.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod sabbati observatio quantum ad illud
quod de lege naturali habebat, prout morale praeceptum est, tempore gratiae
non cessavit, immo perfectius implendum est, sicut et alia moralia praecepta; et
ideo Apostolus, 1 Corinth. 7, dat consilium de virginibus, ut extra solicitudinem
existentes, semper quae Dei sunt, cogitent. Sed taxatio diei vel temporis, quae
ad legem moralem non pertinebat, veniente statu gratiae cessavit, sicut et alia
legalia.

Torna all'inizio