Utrum constructio sit possibilis
Quaeritur utrum constructio sit possibilis.
Et arguitur quod non,
1. quia illud non est possibile, ex quo sequitur impossibile;
constructio est talis, quod ex positione ipsius sequitur impossibile;
ergo constructio non est possibilis. Maior patet, quia ex possibili
numquam sequitur impossibile, ut probatum est I Priorum ,
Minor probatur. Nam si constructio esset <possibilis>, tunc oporteret
quod intellectus intelligeret constructibilia et per consequens
contingeret multa intelligere, quod est impossibile, ut vult Philosophus
II Topicorum.
2. Iterum, si constructio esset possibilis, tunc reperiretur in
re extra; consequens est falsum; ergo et antecedens. Falsitas consequentis
manifesta est. Nam numquam constructio est in re
extra. Consequentia declaratur. Nam intellectus videtur, qui facit
constructionem esse in potentia. Id autem, quod est in potentia,
de se non vadit ad actum, sed oportet quod fiat in actu ab aliquo
ente in actu. Nam videmus quod lignum, quod est in potentia ad
formam archae, non vadit de se ad formam archae, sed deducitur
a potentia ad actum per archifactorem. Quod autem intellectus
sit in potentia, declaratur. Nam est sicut tabula rasa in qua nihil
pictum est, ut dicitur III De anima ; et ideo, quantum est de se,
est in potentia et non fit in actu nisi ex sensatis et phantasiatis;
et ideo ad hoc ut [videtur] intellectus fiat in actu, requiritur quod
illud sit in re extra, ita quod moveat sensum et sensus phantasiam
et post ea phantasia virtute luminis intellectus agentis intellectum
possibilem. Et hoc confirmatur, scilicet quod constructio non
reperiatur in re extra saltem in substantiis. Nam ipsa subiecta,
quae construuntur ad invicem, aut sunt eadem aut diversa. Si
eadem, dictio non construitur ad invicem, quia omnino sunt eadem.
Si autem sunt diversa, ut homo et asinus, tunc etiam non
sunt constructa ad invicem, quia totaliter sunt distincta Iterum
hoc probatur. Nam si non est possibilis modus essendi quo aliqua
coniunguntur, nec constructio erit possibilis, saltem constructio
illorum; sed aliqua sunt, quae non sunt coniuncta per aliquem
modum essendi; ergo ipsa non possunt construi ad invicem. Maior
patet, eo quod modus essendi est causa modi significandi et ab
modo essendi accipitur modus significandi, quo aliqua coniunguntur
et construuntur. Minor declaratur. Nam non est aliquis modus
essendi quo contradictoria sint coniuncta, ut ens et non ens, eo
quod etiam in infinitum a se distant.
In contrarium est Priscianus et omnes homines et Donatus.
Ad hoc dicendum quod constructio est <possibilis>, et hoc
probatur, quia illud, cuius causae sunt possibiles et concursus
causarum ad invicem <est possibilis>, est possibile. Sed causae
constructionis et concursus causarum ad invicem sunt possibiles;
ergo constructio est possibilis. Maior patet, quia non plus requiritur
ad productionem alicuius nisi quod eius causae sint possibiles
et quod concursus causarum <sit possibilis>. Non enim sufficeret
quod causae essent possibiles nisi ibi essent concursus
causarum. Nam dato quod essent paries, tectum et fundamentum
et non essent coniuncta ad invicem, non propter hoc essent domus,
et oporteret quod faciens domum coniungeret parietem,
tectum et fundamentum ad invicem, quia ex coniunctione horum
ad invicem fieret forma domus et per consequens esset domus.
Minor probatur. Nam possibilis est causa materialis constructionis,
ut constructibilia ipsa, quae sunt materialis causa constructionis;
et est possibilis causa efficiens, ut intellectus, et etiam modi
significandi, ut de se patet, quia sunt possibiles rerum proprietates,
a quibus modi significandi accipiuntur; etiam est possibilis
causa finalis, ut cognitio rerum, quia non solum oportet nos cognoscere
rem secundum se, sed etiam oportet nos cognoscere
aliquid de ea. Hoc non est nisi construendo unum cum reliquo. Et
etiam est possibilis expressio nostrorum conceptuum et ut doceamus
[et ut doceamus] quae non sunt finis constructionis; et etiam
est possibilis concursus causarum ad invicem; nam possibile est
quod ipsa constructibilia coniungantur ad invicem per ipsum intellectum
penes debitos modos significandi. Hoc enim nobis experientia
manifestat. Etiam ipsa constructio est possibilis, et non
quocumque <modo>, sed per debitos modos. Non est <enim>
constructio a casu et a fortuna, et hoc probatur breviter, quamquam
Priscianus de hoc fecerit magnum rumorem. Nam coniungimus
aliqua ad invicem, vel quia unum est causa reliqui ut causatum,
vel quia e converso, vel quia unum est idem cum alio,
vel etiam quia unum est diversum ab alio, sed quocumque modo
sit, semper hoc est per debitum modum. Nam quicquid est agens
in aliud, hoc non est nisi sub debito modo essendi, et quicquid
patitur ab altero non est nisi sub debito modo essendi. Nam unumquodque
non posset quomodocumque agere in quodcumque nec
etiam pati, sed hoc oportet quod sit sub debito modo. Nam agens
semper oportet quod se habeat ut ens actu, patiens ut ens in potentia,
et ideo si coniungerent ut agentia et patientia semper
oportet quod coniungantur secundum debitum modum. Et ex
hoc apparet quod constructio est possibilis et non quocumque,
sed debito modo, et est ipsa constructio possibilis secundum hunc
modum, quia ipse intellectus intelligit et fit in actu ab ipsis sensatis.
Nam nos videmus aliquas res in re extra coniunctas, ut puta
videmus aliquod corpus album et videmus quod albedo semper
est in quanto existens et non per se existens, et videmus quod ibi
est etiam corpus quod est per se existens, licet hoc sentiamus per
accidens; et tunc hoc defertur ad phantasiam et existens in phantasia
virtute luminis intellectus agentis movet intellectum possibilem,
et tunc intellectus factus in actu cognoscit apprehensum et
cognoscit quod aliud est albedo et <aliud> subiectum in quo est
albedo essentialiter. Nam cognoscit quod subiectum est per se
stans; ipsa autem albedo est dependens ad subiectum et non potest
intelligi praeter dependentiam ad subiectum. Ipsum autem subiectum
bene potest intelligi praeter albedinem. Et ideo intellectus
intelligens albedinem dependentem ad subiectum et ut dependens
ad subiectum dicit subiectum album.
Et ulterius, intelligens eam ut est aliud a subiecto, significat
eam ut aliud et essentia quaedam in se, ut hoc nomine: 'albedo',
et eodem modo est de aliis accidentibus omnibus. Et ideo etiam
intellectus intelligens accidens ut dependens ad subiectum tamquam
per se existens, potest coniungere accidens aliquod [a]
subiecto, quamquam illi non insit, et potest dicere corvum album
et cycnum nigrum; et non solum potest coniungere adiectivum et
subiectum, sed etiam duo subiecta. Et hoc probatur, quia illa coniunctio
aut est eadem aut diversa. Si eadem, potest ea coniungere
ad invicem, quia quamquam sint eadem realiter, differunt secundum
rationem, ut homo et animal, quia aliter eorum non erit propria
coniunctio. Unde ex hoc sequitur unum, quod sicut ista 'homo
est homo' non est propria, logice loquendo, sic nec grammatice
loquendo, quia unio proprie esse non potest nisi aliqualiter diversorum.
Homo etiam ab homine nullo modo differt, nec secundum
rem nec secundum rationem, et ideo non proprie potest unum
alteri coniungi. Tamen duo subiecta, ex eo quod unum non est
dependens ad aliud, non possunt coniungi sine copula uniente, et
ideo oportet | quod uniuntur medio sive aliquo coniungente, sicut
etiam nos videmus in natura. Nam unum quod non dependet ad
aliud non posset coniungi sine aliquo medio, unde unum lignum
non posset coniungi cum alio ligno nisi ibi esset aliquod ut clavis
vel cavilia vel colla vel aliquo tali. Si unum dependeret ad aliud
non oporteret quod ibi esset medium aliquod, per quod unirentur,
sicut lapis quidam ad hoc, ut stet coniunctus cum terra, non oporteret
quod per aliquod coniungatur, eo quod de se descendit deorsum
et appetit talem locum. Eodem modo in arte, si sint aliqua et
unum non dependeat ad alterum, oportet quod per aliquod coniungantur
sicut duo subiecta. Adiectivum sive accidens et subiectum
non oportet quod per aliquod medium coniungatur, eo
quod unum quantum est de se dependet ad aliud. Et si illa subiecta
sunt diversa, possunt coniungi et construi ad invicem, tamen
non immediate, sed mediante aliquo; et tunc aut possunt coniungi
ad invicem, ita quod unum significetur esse reliquum, aut non
esse. Ideo possunt coniungi inter se [et] aut respectu alicuius
tertii. Si coniungantur inter se, tunc maxime huiusmodi coniunctio
fit per hoc verbum 'est'; etiam possunt coniungi per aliud verbum,
sed per hoc verbum 'est' sic coniunguntur, quod unum denotatur
esse reliquum vel non esse; et fit hoc per hunc modum, quia ex
eo quod aliqua apprehenduntur et cognoscuntur ut diversa ab intellectu,
possunt coniungi ad invicem; ex hoc autem, quod sunt
comparabilia ad invicem, possunt uniri, quia non sunt aliqua entia
in mundo ita extranea, quod non possint comparari ad invicem;
et ideo intellectus ista coniungens format sibi medium quo mediante
ista coniungit, ut puta hoc verbum 'est', et potest dicere
et unire hominem et asinum dicendo: 'homo est asinus'.
Et quantumcumque diversa entia, ut Deus <et> asinus et ens et non
ens et coniunguntur per illud medium quod sibi format intellectus,
scilicet 'est', quia manifestum est quod 'est' non est medium inter
Deum et asinum ita quod sit quid reale, sed solum est ens rationis;
et propter hoc Philosophus V Metaphysicae dicebat quod 'est',
quo mediante intellectus sibi format propositiones, est ens secundum
animam et non ens reale. Etiam possunt coniungi respectu
alicuius tertii, ut cum dicitur 'homo et asinus currunt', tunc homo
et asinus coniunguntur mediante hoc verbum, quod est 'est',
et respectu huius tertii, quod est 'currunt', quia hoc habet facere
'est' de suo modo significandi; nam habet coniungere diversa respectu
alicuius tertii. Et ex his apparet quod constructio est
possibilis.
Tunc ad rationes in oppositum respondendum:
1. "Illud, ex quo sequitur impossibile, non est possibile", concedatur.
Tunc cum dicitur: constructio est huiusmodi, per interemptionem.
Ad probationem, dico quod falsum est. Nam bene
est impossibile quod contingat simul plura intelligere ut plura
sunt; sed bene contingit intelligere plura ut unita sunt et sub
una ratione. Nam possumus intelligere totum universum et totam
domum intantum quod possumus intelligere parietem, tectum
et fundamentum ut sub unica ratione apprehenduntur et unita
sunt, et eodem modo intelliguntur constructibilia in constructione.
2. Ad aliud "si constructio esset possibilis, tunc reperiretur in
re extra", dico quod verum est aliquo modo, quia causaliter et
principiative, non tamen formaliter, | sicut in intellectu, quia nec
etiam res intellecta est in re ut intellecta est, et hoc modo compositionem
esse in re extra possibile est, immo necessarium, et ideo
verum non concludit. Bene concluderet si nullo modo esset compositio
in re extra; tunc enim intellectus nunquam posset componere
aliqua ad invicem. Et tunc ulterius, cum dicitur quod constructio
non posset esse, saltem in subiectis, dico quod falsum
est. Et comprobatur: quia aut sunt eadem aut diversa. Dico quod
non possunt esse eadem totaliter, quia tunc non proprie possent
construi, sed oportet quod differant secundum nomen et hoc
sufficit; etiam si totaliter sunt diversa possunt construi ad invicem.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
50
55
60
65
70
75
80
85
90
95
100
105
110
115
120
125
130
135
140
145
150
155
160
165
170
175
180
|