Sermo in festo Resurrectionis dominice, per Stephanum dictatus.
Pascalium dapum dies, per occisionem celestis agni, Maiestati altissime
dedicatos, decet christicolas universos devotis mentibus venerari, ut,
luvione pulsa procul a mentibus et virtutum germine succrescente radicitus,
manu plena manipulis possimus occurrere Redemptori, qui mortem
nostram destruens moriendo, preclusam nobis, peccatis exigentibus
prothoplausti, celestis Ierusalem ianuam reseravit. Et quia nichil nobis
nasci profuit, nisi redimi profuisset, idem ipse agnus unigenitus Dei filius
Iesus Christus, mortem subiciens temporalem, ad inferna descendit, ubi,
confractis hostis antiqui viribus prepotenter, et desideratus adveniens solvit
a pena miseros, quos, dicere non cessantes «utinam celos dirumperes et
venires», diris artarat compedibus humani generis inimicus. Horum ergo
dierum, huius salutifere, sed mirande non minus dominice resurrectionis
misteriis, in quibus exultat angelica turba celorum, in quibus infernus
ululat spoliatus, sic sobria iocunditate fruamur, quod, Ieremie prophete
trenica lamentatione silente, lingua digne resumat et concinat resurgenti
a mortuis illud letitie canticum «alleluia»; qui serenissimo Regi nostro ac
illustrissime Regine consorti sue sospitatis optabilis incrementa clementer
indulgeat et subditas sibi faciat barbaras nationes.
|
|