3. Praeterea, ex infinitate divinae potentiae est quod potest infinita facere. Sed
anima Christi non comprehendit infinitatem divinae potentiae. Ergo non comprehendit
omnia quae Deus potest facere. Sed Deus scit omnia quae potest
facere. Ergo anima Christi non habet scientiam omnium quae scit Deus.
4. Praeterea, quanto aliquis intellectus est altior, tanto potest ex uno plura
cognoscere: et propter hoc dicitur scientia superiorum esse universalior quam
inferiorum in lib. de Causis et a Dionysio. Sed
intellectus divinus est altior in infinitum quam anima Christi. Ergo in infinitum
plura potest ex seipso cognoscere quam anima Christi ex visione unius divinae
essentiae.
SED CONTRA, Apoc. 5, 12: «Dignus est agnus qui occisus est accipere Divinitatem
et sapientiam; Glossa: Idest omnem cognitionem». Ergo cum agnus sit
occisus secundum humanam naturam, videtur quod Christus secundum humanam
naturam omnem cognitionem habeat.
Praeterea, nullum bonum est quod anima Christi non amet, quia habet perfectam
caritatem. Sed non amatur nisi cognitum. Ergo nullum bonum est quod non
cognoscat. Sed omne quod est, inquantum est, bonum est. Ergo cognoscit
omnia.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod cognoscat omnia ita limpide ut Deus. Limpiditas
enim visionis impeditur per obscuritatem potentiae videntis, aut ipsius medii.
Sed in potentia intellectiva Christi non est aliqua obscuritas, cum eius anima sit
speculum clarissimum et mundissimum; medium autem est idem in quo videt
Deus et ipsa anima Christi, scilicet ipsa essentia divina. Ergo anima Christi
non minus limpide videt quam Deus.
2. Praeterea, si Deus magis limpide videt quam anima Christi, limpiditas in
infinitum limpiditatem excedit. Sed inter infinite distantia possunt esse infinita
media. Ergo possunt esse infinitae creaturae magis limpide cognoscentes quam
anima Christi.
3. Praeterea, limpiditatis defectus in intelligendo contingit ex hoc quod virtus
intellectiva non potest sufficienter supra rem intelligendam, sive contingat ex
excellentia rei intelligendae, ad quam non pertingit intellectus; sive ex defectu
eius, quia intellectus agens non potest perfecte ei dare rationem intelligibilis;
sicut sunt ea quae non habent esse perfectum, sicut tempus et motus. Sed anima
Christi sufficienter potest super omnem naturam creatam. Ergo omnia quae in
Verbo videt, videt in termino limpiditatis; ergo Deus non magis limpide videt
quam anima Christi.
SED CONTRA, quanto visus est acutior, tanto visio limpidior. Sed visus divinus est
in infinitum acutior et potentior in intelligendo quam visus animae Christi.
Ergo in infinitum limpidius videt.
|
|