sufficienter dilectio vestra suscipiat ad Dei laudem, et studentium
commodum et honorem. His igitur premissis, ut quilibet
sub competente habitu et serena facie nec non et debita
vocis modulatione loquatur, sub compendio videamus quid sit
pronuntiatio, et consequenter quid sit prosaycum dictamen,
et unde dicatur.
I.
De pronuntiatione.
Pronuntiatio est vocis, vultus, gestus modulatio cum
venustate. Dictamen est ad unamquamque rem, idest ad unamquamque
materiam, competens et decora locutio, quia non sufficit,
quod aliqua sciat dicere qui nosse debet dictare de
omni materia que de facto posset occurrere. Competens dicitur
quantum ad congruitatem vel incongruitatem, tam bone
sententie quam recte gramatice. Decora dicitur quantum
ad ornatum verborum. Et dicitur dictamen a dicto dictas
quod est frequentativum huius verbi dico dicis. Dicitur autem
prosaycum a proson , quod est longum , quia, nec legi metrice
vel rythmice subiacens, congrue se potest extendere.
II.
Quid sit epistola.
Epistola est libellus absenti vel absentibus destinatus, et
dicitur epistola ab epi , quod est supra , et stola vel stolon ,
quod est missio , quod supra id quod nuntius posset mittentis
affectum declarat. Nam propter oblivionem mentis et
multiplicitatem negotiorum et discrimina viarum multa essent
preterita, que epistola quasi speculum representat.
|
|