Alexander, primitus Patariam invenit, archanum domini
sui archiepiscopi, cui iuraverat, inimicis aperuit. Abusus
est etiam quadam monacha cum Landulfino, suo proximo
consobrino. Et talis super christianum populum exaltatur et,
quod auditu nedum visu horribile est, quasi rex in synodo
coronatur. Si vere utique iustitiam loquimini, recte indicate
filii hominum , utrum debeat regnare in sancta aecclesia
talis illusio demonum? Utrum aliquis monachus possit
creare quemlibet papam, aut spurium, vel simoniacum,
sive hereticum? Nam impune facere quęlibet, id est regem
esse . Cur non totus mundus assurgit contra huius novi
Prothei monstruositates et alterius Arrii hereticas pravitates?
Ubi sunt Colonienses Herimanni? Hubi sunt
Aribones Maguntini? Ubi sunt illi et illi, quos non recolit
memoria stili? Monachi et muliercule cogunt in fugam presules
quasi persequente Hercule. Monachos dico et quales
monachos? Periuriis infamatos, strupris monialium sordidatos.
Et isti sunt creatores paparum ad dedecus eorum,
qui sunt rectores aecclesiarum.
Verum quos Prandellus plantavit, foenum fuerunt;
quantum voluit, vixerunt, quando voluit, viam universę carnis
|
|