otium quietum confugere, non assidua laboriosi officii
statione fatigatum corpus voluptaria peregrinatione recreare,
non spectaculorum varietate animum detinere
aut ex tuo arbitrio diem disponere. Multa tibi non licent,
que minimis et in angulo iacentibus licent. Non 5
licet quicquam tibi arbitrio tuo facere. Audienda sunt
tot hominum milia, tantus rerum ex toto orbe congestus.
/.
87 Hec erit igitur optimi quoque principis felicitas,
ut omnium veluti publicum sit mancipium, ut unus 10
pro omnibus gravibus affligatur curis. Soli enim pro
singulis est vigilandum. Audiende multorum querele,
constituenda iudicia, iustitia servanda, salus omnium
procuranda, subditorum iniurie propulsande, ratio belli
ac pacis habenda, otio consulendum, uni omnium cura 15
gerenda, mali terrendi penaque afficiendi, boni premio
alliciendi. Huic vite tam solicite, tam occupate, tam inquiete,
tam moleste, tam variis rebus distratte, que felicitas,
tribui potest? Hunc ego veluti alterum Ixiona,
rote affixum, potius vertigine mentis agitatum dixerim 20
quam ulla felicitate affectum.
88 Hec fuit causa quamobrem Augustus otium
sibi et quietem tantopere expeteret. Hec Antiochum, regem
Asie potentissimum, quem Scipio bello victum
superavit, ultra Taurum montem regnare iussum, dicere 25
coegit se magnam gratiam habere Romano populo,
quod se nimis magna ac molesta procuratione Asie liberasset.
Hec eadem pluribus ex Gallia Britanniaque ac
ceterarum gentium regibus occasionem prebuit ut,
abiecta regni cura, ad liberiorem vitam confugientes, 30
religioni Deique cultui se dedicarent. Magno quidem
illi animo atque excelso divino freti munere, ea repudiarunt,
|
|