Lactancio in secundo li. Divi. Insti. , monstraverunt c.79v.b
Astrologiam, Aruspicinam, Auguracionem, Nigromanciam,
Artem Magicam, et quicquid malorum clandestine
gentes monent monstratur1horum profunda sciencia, ubi
legitur in // Ezechiele: " Tu signaculum similitudinis c.80r.a
Dei, plenus sapiencia, perfectus decore, fuisti in deliciis
Paradisi" . Hic, pulsua de superis, semper nocuit, sed tunc
forcius infecit mundum quando, a principio imperii Nini,
regis Assiriorum, usque ad tempus gracie, cum in statuis
darent oracula de futuris, deos plurimos confinxerunt unumque
regem Iovem. Require in li. Vir. c. Belus seu Bellus.
Et, ut firma fide vulgus crederet quod dicebant, sacrificantibus
presto aderant sepiusque monstrabant prodigia, quibus
esse vera numina credebantur. Inde facile fuit quod lapis
ab augure novacula scinderetur. Require in li. Vir. c. Luchumon
– quia Iuno Veientana se Romam velle migrare diceret
- require in li. Vir. ., ubi scripsi de Camillo patre - quia
manum Claudie navis voluntarie sequeretur6, require in li.
Mulier. , c. Claudia. Hinc eciam factum est quod serpens, ab
Epidauro accersitus, Romanam urbem a pestilencia liberavit
|
1
5
10
15
20
|