[49]
Quod laudant Christum iusticiam
Porro quia salus, que Deus est, etiam iusticia est, dicit quod laudant
divinitatem iusticiam, id est dicunt Christum esse iusticiam, de qua ipsa
sapientia dicit: «Iusticia perpetua est et inmortalis; impii autem manibus
et verbis accersierunt illam». Non dicit quod sit perpetua, quod habuerit
principium; nam quod vere perpetuum est, principium habuit et fine
carebit, sed “perpetua” positum est pro “eterna”. Dicit ergo quod
iusticia, id est Dominus Ihesus Christus, est perpetua, id est eterna, sine
principio et sine fine, et inmortalis quia mori non potest. Impii autem
Iudei et infideles mundi accersierunt eam contra se, manibus tenendo
Christum et crucifigendo et verbis dicendo «Crucifige, crucifige eum».
Et quod Christus sit iusticia, dicit Apostolus in epistola ad Corinthios:
«Ex ipso, ait, vos estis», id est ex Patre in Christo Ihesu, «qui factus
est nobis sapientia a Deo et iusticia et sanctificatio et redemptio». Dicit
quod per se erat et substantialiter apud Patrem, factus est nobis in homine
assumpto. Factus est nobis iusticia in nomine assumpto, id est iusticia
Dei Patris assumpsit hominem et hoc nobis, id est in nostra natura.
Laudant ergo divini et dicunt Christum esse iusticiam, et quia iusticia
Dei Patris est iusticia substantiva, iusticia que est ipsa divinitas, et quia
nos facit iustos, sicut et ipse iustus est. Eadem ergo iusticia est ipse iustus
et nos, sed ipse substantia, nos vero participatione iusti sumus; ipse eternitate,
nos vero fide. Unde dicit Apostolus: «Iustificati igitur per fidem».
Iustificati sumus per fidem, sed eadem iusticia qua Deus est iustus et
nos iusti sumus, licet modo differenti.
|
|