etiam pater noster bon. mem. cum eisdem
infidelibus diversis conflictibus habitis, similiter dimicavit?
Paucitas strenuorum in virtute divina
multitudini praevalebat. Est ne memoria, qua
propter numerum ullo unquam tempore infideles
victoriae laudem contra christianos meruerint
concertando? Certe, domini, nos sumus in exercitu
nostro hic VII. C. boni milites, armis experti,
dextrerios properos considentes, habemus
adhuc VII. C. nobilium servientium, quos probitas
animi et generis ortus ad militiae decus
habilitant, totidem equipollentes in strenuitatis
virtute militibus; insuper sunt nobiscum VIII.
M. peditum lanceas deferentium et jacula, quos
animositas aequat equitibus ...... et probissimos
Almogaveros stabilitos habet, et nostrae
manus balistrariorum per regnum nostrum cum
sollicitudine quaesitorum, quibus fere similes
in tanto numero vix possent usque in regnum
Franciae reperiri. Propter quod animos habere
debemus, ut si contra nos totus conveniat paganismus
cum spe vincendi, in Illius nomine, quem
labiis maliloquis prophanant, et opibus, barbaros
dimicemus. Nos ad haec tali die per acies
ordinati, et ad bella parati, ad passum collium
nocte media properabimus, per quem populosa
Barbariae congregatio est ad nos inevitabiliter
adventura: ibique gentem nostram per capitaneos,
comestabulos, et almogaveros ordinatam
taliter per acies vestro consilio disponemus,
quod, dante Deo propitio, venientium tantum
corpora triumphabiliter subjiciemus nostrarum
manuum potestati.
CAP. XVI
Rex circa passum suos disponit.
Adveniente igitur die, quo per passum collium
gentem barbaram transituram Judaeus veridica
voce praedixerat, rex Aragonum, dimisso in
toto navigio et castro sufficienti custodia, circa
primum gallicinium gentem suam cogit ad
passum, ac in diversis locis per girum collium
suos armatos collocat moraturos; et acies militum,
servientium, balistrariorum et jaculatorum
distinguens, omnes subsistere facit, unde
pervenientes barbaros detegi non valeant, vel videri;
ac eis singulis indicens omnino silentium,
clamores prohibens, et murmura interdicens,
personaliter cum militibus et centum balistrariis
ponit se juxta passum. Verumtamen cum tribus
majoribus passui appropinquat, reliquos vero
desuper passum in distantia ordinat ut succurrant,
totumque per loca opaca quadrangulentur
exercitum, deditque viris edictum, ut pro invadendis
barbaris nullus praesumat egredi suum
agmen, nisi audiret signum per ordinationem regiam
datum eis. Signa sunt ista. Rex depressi
sonitus cornu, arcto meatu confossum, gestabat
ad collum: ad omnium primum sonum illi,
|
|