spiritalia comparantes  . Et ad hec quis ydoneus? Utique  
non ego, qui non aliter quam venerando credere  iota unum  
aut unum  ex his  apicem  presumo discutere. Animales vero  
forensia multifarie perscrutantur carnalibus carnalia conferentes.  
Inter quos velut densas ac frondosas tenebrosi  
nemoris arbores verecundissime latitans, fidei tamen servus  
catholice videri erubesco, scientia utpote nudus, paucis  
admodum litteris velut tenuissimis aranee filis leviter  
superindutus. Preterea cum iam in dicto presentis evi  
nemore tam diversa novarum cotidie rerum erumpant folia,  
miror tot ac tam disertos vel uni eorum non insufflare  
scriptores. Nullis enim retro temporibus talis ac tanta  
scribendi fuit occasio  doctis pariter et indoctis . Hec animo 
  |  
  |