| Ea propter vestram socialem amiciciam in quantum
 possumus deprecamur, quatinus de vestrarum personarum
 statu et disposicione rerum nos certificare curetis, et quam
 cicius potestis festinetis redire, sine dubio scientes quod
 piper cinamomum et omnia genera specierum carissima
 sunt in parte occidentis.
 Responsiva cum excusacione.
 Iam biennium est elapsum quod propter obsidionem
 Damiate soldanus Babilonie de Alexandria non permisit
 egredi christianos. set iam promisit quod octavo idus
 aprilis nos et alios cum omnibus mercimoniis redire permittet
 et tunc auxiliante domino collabimus et revertemur
 cum numerosa et copiosa multitudine specierum.
 Preterea noveritis, quod sani sumus, set non alacres,
 quia dilectissimus socius noster A quasi per unius anni
 spatium valida egritudine laboravit, et ita demum obiit
 in kalendis augusti Alexandrie, ubi congregatis hominibus
 christianis corpus eius in cimiterio beati Marchi sepelivimus cum honore.
 Verum tamen omnis amaritudo nostra in dulcedinem
 est conversa, ex quo certi sumus quod egrediemur de domo
 Pharaonis.
 Notula qua doctrina datur quod epistole mercatorum
 debent simplici stilo componi.
 Mercatores in suis epistolis verborum ornatum non
 requirunt, quia fere omnes et singuli per idiomata propria
 seu vulgaria vel per corruptum latinum ad invicem
 sibi scribunt et rescribunt, intimando sua negocia et
 cunctos rerum eventus.
 8. Aus dem titel de depositis.
 Quot modis fiunt deposita.
 Quidam sua deponunt apud religiosas personas, alii
 deponunt apud aliquos laicos qui boni esse creduntur, alii
 apud hospites quorum noticiam habent vel cum quibus sunt
 casualiter hospitati, alii apud mercatores vel campsores.
 Item quidam deponunt tantum ad custodiam, alii ad
 custodiam et causa lucri, et alii causa timoris.
 De signis depositorum.
 Quidam tempore deposicionis faciunt fieri publica
 instrumenta.
 | 
 |