: Graphia aureae urbis

Paragrafo 20


20. In templo Pacis iuxta Lateranum a Vespasiano imperatore
et Tito filio eius recondita est archa Testamenti. In qua sunt haec:
ani aurei, mures aurei, tabulae Testamenti, virga Aaron, urna aurea
habens manna, vestes et ornamenta Aaron, candelabrum aureum
cum .VII. lucernis, tabernaculum, septem candelabra, septem cathedrae
argenteae, mensa, propositio sancta, turibulum aureum, virga
Moysi cum qua percussit mare, mensa aurea, panes ordeacei, vestis
inconsutilis, circumcisio, sandalia, vestimentum sancti Iohannis
Baptistae, forcipes unde fuit tonsus sanctus Iohannes Evangelista.

Torna all'inizio