Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 157


Quare omnes aliae passiones sumunt originem vel ex amore,
vel ex odio, quicunque enim passionatur aliqua passione,
vel sic passionatur, quia amat, vel quia odit. Post
amorem autem, et odium, esse habent desiderium, et
abominatio. Nam desiderium immediate innititur amori.
cum enim amamus aliquid, vel desideramus ipsum habere,
vel si ipsum habemus, desideramus conservari in
habendo ipsum. Abominatio vero immediate innititur
odio: quia statim cum odimus, aliquid abominamur illud.
Quare sicut amor, et odium sunt passiones primae:
sic desiderium, et abominatio sunt passiones secundae. In
tettio autem loco ponendae sunt spes, et desperatio. Nam
spes, et desperatio, cum sumantur respectu boni, praecedunt
timorem, et audaciam, iram, et mansuetudinem, quae
sumuntur rspectu mali. Timor autem, et audacia praecedunt
iram, et mansuetudinem. Nam cum aliquid prius
sit futurum, quam praesens: timor, et audacia, quae sumuntur
respectu mali futuri, praecedunt iram, et mansuetudinem,
quae sumuntur respectu mali preasentis. Plane ergo
patet, quem ordinem habent dictae passiones, si sumantur
binae et binae. Acceptae vero singulariter, sic ordinari debent:
quia amor est prior odio: desiderium abominatione:
spes desperatione: timor audacia: ira mansuetudine:
delectatio tristitia. Amor enim est prior odio: quia semper
passio sumpta respectu boni (secundum quod huiusmodi)
prior est passione sumpta respectu mali. Nata appetitus
per se et primo tendit in bonum. Si autem refugit
malum, hoc est ex consequenti, inquantum fugere malum,
habet rationem boni. Amor ergo est omnino primus
motus, et prima passio. Nam ipsum odium ex amore
sumit originem: nisi amaremus aliquid, nihil abominaremur,
vel haberemus odio. Nam quia diligimus bonum,
et iustitiam odimus, abominamur fures et iniustos. Desiderium
autem, quod innititur amore, praecedit abominationem,
quae innitur odio. Spes vero praecedit desperationem.

Torna all'inizio