4. Praeterea, nullus artifex sapiens facit tale opus ex quo sua intentio perfici
non potest. Sed finis propter quem Deus fecit hominem, est ut eius beatitudine
perfruatur. Cum ergo per hoc quod anima tali corpori infunditur, reatum incurrat
ut visione careat Dei, videtur quod hoc sapientiam Dei non deceat.
5. Praeterea, ut Fulgentius dicit, Deus illius rei non est
ultor cuius non est auctor. Ergo eadem ratione illius rei non est auctor ex
qua de necessitate consequitur hoc cuius est ultor. Sed ex unione animae ad
tale corpus, de necessitate sequitur infectio originalis culpae, cuius Deus est
ultor. Ergo tali corpori animam unire Deum non decet.
SED CONTRA, non est decens ut Deus opera sua mutet. Sed Deus sic instituit ut
homines per sexuum commixtionem generarentur, et quod corpori per coitum
seminato anima infundatur. Ergo non decuit ut Deus hoc mutaret.
Praeterea, non est sapientis inducere maiorem defectum, ut minor defectus vitetur.
Sed maior defectus esset si humanum genus non multiplicaretur, per cuius
multiplicationem electorum numerus impletur, quam quod puer in culpa originali
nascatur. Ergo non decet Deum ut multiplicationem naturalem humani
generis cessare faciat ad originalis peccati infectionem vitandam.
Solutio
Respondeo dicendum, quod sicut bonum gentis divinius est quam bonum unius
hominis, ut in 1 Ethic. dicitur; ita etiam bonum universi praepollet bono
particularis rei et specialis naturae; unde etiam defectus in universum redundans
deterior est. Si autem humani generis naturalis multiplicatio tolleretur, in
defectum totius universi redundaret: quia vel subtraheretur natura aliqua de
universo quae ad perfectionem universi confert; vel etiam alicui parti universi
sua naturalis perfectio tolleretur, secundum quod unumquodque natum est sibi
simile generare; et utrumque in defectum universitatis redundaret; et ideo non
debuit intermitti humanae generationis processus naturalis ut infectio originalis
vitaretur. Et praeterea iste est ordo naturalis in rebus, ut posteriori remoto id
quod prius est remaneat, nec ad eius remotionem tollatur, sicut quando removes
vitium, remanet esse, ut in libro De causis dicitur. Bonitas autem naturalis
praeexistit omni superadditae bonitati, et acquisitae et gratis collatae; unde
subtracta illa bonitate quam Deus humanae naturae gratis contulerat, scilicet
originalis iustitia, non congruit ordini quem divina sapientia rebus instituit, ut
aliquid eorum quae ad naturalem bonitatem pertinent immutetur; et praecipue
cum remaneat in natura facultas ad recuperandum illud quod deperditum est,
vel aliquid eo excellentius.
|
|