Nicolaus de Rocca clericus: Epistolae

Pag 118


Respondet Nicolaus de Rocca … abbati Casinensi.
Inter lectionarios actus mixtosque georgicis, verborum nobilium fabrica
mihi nuper oblata comparuit, que licet ex illustris carentia tituli nomen
opificis generosa supprimeret, cursim tamen inspecta demulxit oculos, et
quod indago primitiva celaverat cogitationis attente distinctio revelavit.
Vero preter illa mentalis iocunditatis insignia et laudis ample preconia,
que operis ipsius materia compacta promeruit, preter illa festiva congaudia
devotionisque tripudia, que extremorum considerata inedia requirebat,
nescio cur defectivus depingitur animus, qui cacumina montium celsa circumeans,
qui inter mundane concertationis anfractus, aerea contemplatione
supervolans, didicit alta cognoscere et magnanimiter ad humilia se

Torna all'inizio