| ... episcopo Suessano … papa, per Stephanum.
 Firmam gerimus in mente fiduciam, quod preces nostras reverenter excipias
 et eas reverentius ad gratiam exauditionis admittas, illas maxime, quas
 pro illis personis porrigere nos contingit, quas nobis idemptitas sanguinis
 caras reddit et obsequiorum longa grataque prestatio facit acceptas. Cum
 igitur dilecto filio … nepoti nostro, qui diu nobis servivit fideliter et
 devote, cuiusque vitam, mores et actus laudabiles familiariter longo tempore
 sumus experti, de canonicatu et prebenda, per mortem quondam …,
 qui apud apostolicam sedem decessit, in Ecclesia tua vacantibus, sub certa
 verborum forma per nostras duxerimus litteras providendum, … et … sibi
 super hoc a nobis executoribus deputatis, fraternitatem tuam requirimus et
 rogamus attente, per apostolica scripta mandantes, quatenus, ob reverentiam
 apostolice sedis et nostram, … procuratori dicti nepotis nostri favorabilis
 et benignus assistas desque opem et operam efficaces, quod huiusmodi
 nostra provisio circa eiusdem nepotis nostri personam optatum sortiatur
 effectum et omnis impedimenti obstaculum tui oportuni favoris suffragio
 penitus excludatur, ita quod per tue cooperationis ministerium, apud nos
 apostolici tibi favoris vendices gratiam et securius pro tuis et ecclesie tue
 commissis negotiis ingruente necessitatis tempore recurrere ad nos possis et
 apostolicum confidentius implorare favorem. Et ut precum nostrarum primitias
 in hac parte de archivo pectoris nostri prodire cognoscas, ipsarum
 baiulas presentes iussimus sub bulle nostre munimine roborari.
 | 
 |