Salimbene de Adam: Cronica

Pag 583


qui in talibus se culpabiles cognoscebant. Et impleta est Scriptura
que dicit, Eccle. VII: Melior est ira risu, quia per tristitiam
vultus animus corrigitur delinquentis.
Qualiter satisfeci tribus archipresbiteris amicis meis de his de quibus accusabantur
fratres Minores et Predicatores in concilio Ravennate.
In diebus illis habitabam in Mutina, et egressus de Mutina ibam versus Bononiam. Et ecce tres archipresbiteri, mei familiares
et amici, qui a predicto concilio redibant, occurrerunt michi.
Et erat unus illorum archipresbiter Campi Galianni, alter frater
fratris Bonifacii de Guidhonibus, magnus decretista, qui erat
archipresbiter Citanove, tertius dominus Ugolinus archipresbiter
plebis de Treblo, que in Alpibus est, ubi aliquando fui cum eo.
Et interrogavi eos quare factum fuerat concilium a quo veniebant,
et quenam erant illa que tractata erant ibidem, si dicere
poterant. Et respondentes dixerunt michi: «Concilium factum
fuit occasione Tartarorum, et ordinatum quod, si necesse fuerit,
nos clerici, qui habemus prebendas, demus succursum Romane
Ecclesie pro communi bono Christianitatis contra malitiam Tartarorum.
Et tunc multi insurrexerunt de nobis contra fratres Minores
et Predicatores et conquesti sunt de vobis et imposuerunt
vobis quod IIII maledictiones facitis nobis, quas nullo modo
patienter possumus sustinere. Et non habuimus audientiam, nec
fuit nobis in aliquo satisfactum, sed convitia, et opprobria dixerunt
contra nos metropolitanus noster et Parmensis episcopus
ob vestri defensionem. Quapropter rogamus vos ut veniatis
ad nos, quando visum vobis fuerit et poteritis, ut de illis IIII
adinvicem conferamus et disputando et conferendo cognoscamus
horum IIII veritatem, quia, sicut dicit beatus Gregorius, 'nichil
ad plenum scitur, nisi dente disputationis frangatur'». Quibus
respondi et dixi: «Exaudiam vos libenter».
Cum autem fuimus simul, dixerunt michi: «Conquerimur de
vobis duobus Ordinibus, et omnes clerici prebendati nobiscum,
quod IIII nobis infertis incomoda, que gravia reputamus. Primum

Torna all'inizio